Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Ferragatta Franciscus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: FERRAGATTA FRANCISCUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

FERRAGATTA FRANCISCUS

 

 

 

Ferragatta Fr. Franciscus Maria e Carmaniola, S. Theol. Mag., vixit saec. XVII. Anno 1648 erat Arimini studens; anno insequenti Perusiae Cursor et studentium magister; anno postero Romae et an. 1632 Neapoli, ubi fuit ad Lectoratus gradum promotus. An. 1653 fit Venetiis Bacc., et examinatus approbatusque ad magisterium, ivit Bononiam praedicaturus. Postea in principalioribus Italiae urbibus verbum divinum explicavit, ac praesertim Romae an. 1664 tempore Quadragesimae, et an. 1666 sacram Scripturam inibi explicans. An. 1667 habita sunt Romae Comitia gen., quibus ipse interfuit uti Definitor gen. pro sua Lombardiae Provincia, concionem inibi habens Patribus capitularibus die 30 martii. A Rev.mo P. Valvasori in Ordinis Secretarius adsciscitur, diligenter id munus exercens usque ad annum 1676. Fuit insuper et Pro-Assistens gen. Italiae, multisque aliis muneribus occupatus, et ceu vir prudens, intiger et litteris apprime excultus ab omnibus plurimi habitus. Claruit praesertim eloquentia pergami; sed nimis defectibus sui temporis indulsit. Cum an. 1676 ad patrios lares ad nonnulla expedienda negotia remeasset, in febrim incidit, ac paulo post ad aliam vitam trasmigravit. Quae scripsit sunt sequentia:

1. Il Metoposcopo, sacro panegirico in lode di S. Frontino martire protettore della città di Alba, detto alla stessa ed alli signori delle città confederale per la solenne translazione del medesimo, e de' santi Alessandro e Cassiano, Eufredo e Theoboldo, comprotettori. Nel giorno della festa li 19 di febbraio. In Carmagnola, per Bernardino Colonna, 1659, in 4° (20 c. s. n.). Nuncupatur P. M. HieronymoValvassori, Mediolanensi, Ass. Italiae Ord. Er. S. Aug.; item eodem anno et ibidem in fol., c. 12 s. n. et cum appendice; sed idem panegyricus iam editus fuerat anno praecedenti una cum Synodo albense, ibidem et iisdem typis in fol. Hujus Synodus Acta ipse Ferragatta disposuit, edidit, et R.mo Episcopo Albensi D.no Paulo Britio dicavit. Panegyris vero, de quo supra, editus etiam fuit in opere: Panegirici Sacri, editi in Asti, an. 1683, in 4°, pp. 33-114, ab eodem Ferragatta diversis in circumstantiis habiti.

2. Il Ritratto di Pallade, Penegirico in onore di S. Caterina d'Alessandria.

3. Il Giglio, in onore di S. Nicola da Tolentino. Discorso accademico, Torino, presso Zapatta, 1663, in 12°.

4. Panegirico di S. Rocco.

5. Il Giosuè Sacro-Politico, distinto in 72 lezioni.

6. Pantheon virtutum in vita S. Thomae de Villanova.

7. Elegia de Martyribus Thebeis.

8. Lo specchio delle dame. Dialogo nei funerali della Contessa Maria Goveana Gravetta.

9. Il Pescatore Apostolico. Panegirico di S. Andrea Apostolo.

10. Il Sagittario. Panegirico di S. Sebastiano Protettore della Città di Carmagnola.

11. La luce. Panegirico ad onore di S. Bernardino da Siena.

12. Disputationes logicae ex Aristotele habitae in Monte Marciano an. 1642. Cod. 1292 (T. 2. 18), ff. 748, in 4°, Bibl. Angelicae Urbis.

 

 

 

Referenze:

Christ. Iöcher, op. cit., T. II, columna 508; Rossotto, Syllabus cit., p. 226; Della Chiesa, Catalogo cit., p. 283; Ossinger, p. 333; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. III, p. 150