Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Ferrari Seraphinus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: FERRARI SERAPHINUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

FERRARI SERAPHINUS

 

 

 

Ferrari Fr. Seraphinus, Andreae filius, Bergonensis, an. 1538 ortus, atque in patria bene educatus excultusque in Bergomensi S. Augustini coenobio Insubricae Congreg. die 7 aprilis 1554 Eremitarum habitum sumpsit. Vir fuit religiosis virtutibus ac sacra scientia conspicuus. Tribus vicibus sui coenobii, quod pulcherrima bibliotheca exornavit, priorem egit. Obiit in patria an. 1599, aetatis suae 61. Scripsit:

1. Commentaria in Cantica Canticorum secundum sensum litteralem, allegoricum, et anagogicum lingua latina et italica, Tomi 3, de quibus noster Calvi, Scena Sett. degli Scritt. Bergamaschi, Bergamo 1664, p. 465-67, ubi et eius effigiem refert, loquitur, affirmans hoc opus dicatum fuisse Clementi pp. VIII, atque esse: "compositione veramente per la leggiadria dello stile, eminenza di concetti, sottigliezza dei pensieri, varietà delle allegorie, moltiplicità dei sensi e copia delle dottrine, sublime e meravigliosa ...". Asservabatur ms. in patrio conventu, quo etiam mss. extabant:

2. De Custodia Angelorum libri II, et eius Sermones ad fratres, nec non alia opuscula varia. 

 

 

 

Referenze:

Ossinger, p. 334; Lanteri, Postr. Saec. sex R. A., T. III, p. 406, et Hurter, S. I., Nomencl. Lit. T. II, (1906). col. 922