Pavia: battesimo di Agostino
FERRARI ZACHARIA
Ferrari Fr. Zacharia, Mediolanensis, alumnus Congregationis Lombardiae, S. Theologiae Magister, floruit saec. XVI. Graecis, Haebraicis et Latinis literis excultus, in disciplinis theologicis et philosophicis ita excelluit, ut Patavii Regens studiorum constitui meruerit. In patriam redux unanimi suffragio in Insubrica Provincialis eligitur. In synodo Mediolanensi sub S. Carolo Borromeo celebrata an. 1565, ut in actis eiusdem S. Caroli part. VIII, p. 1193 habetur, assignatus fuit simul cum Episcopo Brixiensi et fratribus Hieronymo Bassiano et Ludovico Bergomensi Augustinianis de monasterio Incoronatae, ut de pertinentibus ad celebrationem Missae et Sacramentorum administrationem tractaret. Eius opera et studio in lucem prodiere:
1. Tractatus de laudibus Divinae scientiae nostri Aegidi Romani, Bituricensis Archiepiscopi et S. Theologiae Doctoris fundatissimi, quem accurantissime castigavit et eruditissimam praefationem ad Rev.mum Christophorum Patavinum Generalem nostrum, ac argumenta unicuique capiti praefixit. Patavii, 1553 apud Ioan. Baptistam Amicum, in 4°.
2. Libr. III de animae immortalitate M. Antonii de Passeris in Gymnasio docentis an. 1551. Scripsit et suis marginalibus notis auxit, atque complevit an. 1554, XIX kal. novembris. Ms. hoc in fol. Mediolani stabat in nostra Biblioth. ad S. Marcum.
3. Quaestio de regressu Mag. Antonii Zimarae, atque eiusdem speculationes super lib. I et II Aristotelis de anima, 1527 et 28 in Gymnasio Patavino. Fr. Zacharias complevit, et suis commentariis illustravit anno 1553 nonas Nov. Codex hic ms. pariter existebat in nostra Biblioth. ad S. Marcum Mediolani in fol. Ex eodem item extant:
4. Tractatus de Sacramento Poenitentiae, et alii tractatus Theologiae.
5. Vita S. Casimiri Regis Poloniae quae reperitur apud Bollandistas, Tom. I, mensis Martii, p. 347.
Referenze:
Argelati, T. I, part. II, col. 616; Picinelli, p. 517, et Ossinger, p. 334