Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Ferro Angelus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: FERRO ANGELUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

FERRO ANGELUS

 

 

 

Ferro Fr. Angelus, Venetus, S. Theol. Mag., "vir, ut cit. Pamphilus, f. 127, tam in saecularibus, quam in divinis litteris doctus, singularique facundia praeditus, et in officio Evengelicae praedicationis egregie gratus", claruit in Concilio Tridentino. An. 1547 is erat Lector Bononiae; an. 1550 Bacc. Perusiae; an. 1551 in capitulo gen. Bononiensi die 12 maii praedicavit et in eo ad Magisterium fuit promotus atque Genuae constitutus Mag. Regens. An. 1555 erat Arimini Regens et an. 1564 Neapoli. Anno insequenti Cruciferorum Professor adsciscitur, et cum esset Apuliae Provincialis, an. 1567 decessit Barii in Apulia, insperata morte praeoccupatus. Fructus eius ingenii extant:

1. Oratio coram Patribus Concilii Tridentini habita an. 1562. Ripae ad instantiam Baptistae Bozolae, 1562, in 4° (In Angelicae, N. 13, 5). Item in actis Concil. Tridentini, Lovanii, 1569, p. 216.

. Conciones in Evangelia totius anni;

3. Conciones quadragesimales;

4. De caelibatu;

5. De Episcoporum residentia;

6. De auctoritate Summi Pontificis, et alia.

 

 

 

 

Referenze:

Herrera, T. I, p. 62; Ossinger, p. 335; Alberici, Cat. breve degli Scritt. Venez., p. 9; Labbeus, Concilium Trident., T. XIV, col. 1274 et seq.; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 390. Eius conciones scriptae fuerunt lingua italica, et eius tractatus de caelibatu dedicatur Christophoro Patavino, Priori Generali totius Ord. S. Augustini