Pavia: battesimo di Agostino
FERRONI THEODORUS
Ferroni Fr. Theodorus e terra v. Cotigliano in Pistoriensibus montibus, in Augustiniana Ilicetana familia de S. Geminiano vocatus et a Landuccio in Sacra Ilicetana Sylva p. 148, magnus praeco verbi Dei dictus, religiosus magnarum fuit virtutum. Latet annus eius nativitatis et ingressus in religione. An. 1630 electus fuit Iliceti prior, et sub eius regimine multa corpora beatorum detecta fuere in Ilicetana ecclesia occasione sternendae arae et apponendorum graduum ad aram maximam. Dum an. 1644 verbum Dei, Senis, in ecclesia S. Martini faceret tempore adventus ad magistralem lauream consequendam Romae a Revmo Priore Generali Fulgentio Petrello vocatus fuit, eaque insignitus die 13 Ian. anni insequentis, ac ad coenobium S. Spiritus Florentiae missus, tres post annos suae Congregationis Vicarius Generalis renuntiatur. Fuit postea suae Congregationis Vicarius Generalis renuntiatus, ac iterum iterumque et Ilicetani, et Florentini, et S. Geminianensis conventus prior; an. 1668 denuo Vicarius Generalis; an. 1678 capituli praeses ac tandem an. 1680 in Domino moritur in conventu S. Geminiani dum munere prioris fungebatur. Eius opera sunt:
1. Oratione funebre per l'Esequie della Ser. Madama Caterina de' Medici, Duchessa di Mantova. In Siena, per Ercole Gori, 1631, in 4°.
2. Vita della B. Fina da S. Gimignano. In Firenze, per Filippo Papini, 1644, in 12°. Bibliopola Samonati, Cat. 37, n. 182).
3. Vita del B. Bartolo da S. Gimignano, dicata uti et superior Victoriae G. Ducissae Etruriae.
4. Oratio de incarnatione D. N. I. C. et quamplunima alia quae ms. reliquit.
Referenze:
Moreni, Bibliografia Stor. Ragionata della Toscana, T. I, p. 368; Zacharia P. Franc. S. J., Bibl. Pistoriensis, 189; et Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., T. III, p. 406