Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Fidati Simone

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: FIDATI SIMONE

Immagine di Simone Fidati

Immagine di Simone Fidati

 

 

FIDATI SIMONE

 

 

 

Fidati B. Simon, de Cassia nuncupatus, eo quod in hujus nominis illustri Umbriae oppido circa annos 1290-95 ex nobili prosapia ortum habuerit. Iuvenis optima indolis cum in profanis studiis sectandis adolescentiae aetatem ageret, miro quodam modo, quem ipsemet ingenue describit, ab iis ad sacras litteras addiscendas conversu fuit. Facti historia in libro VIII cap. 40 sui eximii operis De Gestis Salvatoris N. J. C. ita ab ipso enarratur: "Iuvenis fui aliquali dotatus ingenio; intendebam his scientiis (naturalibus), sicut coetanei mei, credens ex his placere Altissimo atque sic debere perfecta vita peragi. Cum vero omnes collegas meos viderem in hanc tenebrosam voraginem prosilire, accidit quodam die, in meis teneris annis, me ferente omnes fere libros naturales sub chlamyde, ut summa diligentia repeterem quae audieram a doctore, et cum interrogaret me quidam (fuit iste Fr. Angelus de Cingulo Minorita ut fere omnes historici autumant) creditus ab omnibus sanctae vitae, dicens: Quid est hoc, quod defers, frater? Libros naturales me fere respondi. At ille: non est haec vita tua, nec vocatio tua, nec verorum christianorum intendere naturae, sed gratiae. Verbis quoque completis tanta celeritate mutatum est cor meum, ut si voluissem, non potuissem aperire codices naturales, nec etiam ex iussu aliquid memoriae commendare, atque quod magis mirandum erat, porta intelligentiae claudebatur; disponente Deo ad Theologica me converti, illis omnino dimissis, in quibus frustra sudaveram atque disposueram sudare; et aliqua luce veritate perfusus, puro et claro animo intellexi meretrices esse invisibilis animi omnes istas scientias, animam indevotam et volantem per aerea constituentes...". Ita terrestria exorsus ac coelestia spectans annos natus circiter viginti in castris Eremitarum S. Augustini mereri coepit stipendia: tum divinis litteris incumbens eiusdem instituti alumnos omnes facile doctrina superavit, eamque, qua polluit scientia infusa potius, quam labore partam merito creditum est. Sprevit nihilominus doctoratus honores, unde neque Lector in ordine neque Magister fuit sed simplex frater, humilitati addictissimus et quae Dei sunt maxime cupiens. Nec emuli tamem et invidi ei defuerunt; nam in principio suae praedicationis, cum adhuc esset adolescens, quia quadam vice ederat carnes extra locum, contra Ordinis instituta, ad instantiam cuiusdam satrapae, Prior Generalis sibi XV dies gravioris culpae faciendos in romana Urbe quasi invitum cum taedio assignavit. Sed qui consolatur humiles consolatus est et despectum Simonem. Quadam enim die coram Amoris sui Crucifixi imagine cum reverenter genua flecteretur, multas lacrymas perfundens, formosissimum puerum, calicem aureum gestantem, adstare sibi, ac arridere cernit, qui poculum illi porrigens sic eum alloquebatur: Puer munde mecum de calice bibe. Os calici admovit angelicus iuvenis, ac paullum praegustata ineffabilis dulcedinis suavitate, sociis quoque ut item poculum propinaretur postulavit. Quare a puero Iesu hoc faustissimum audire meruit, futuram ipsius in Ecclesiam utilitatem praenuntians, de sua vocatione oraculum: Si totum ebibisses, universum mundum illustrasses. Ex hac mirabili coelestis calicis delibatione, Simon, quasi quadam divinitus infusa luce exterius irradiatus, totusque intus in praecordii caritatis ignibus succensus, conceptum exinde ardorem numquam extinguere valuit; quapropter postquam sacerdos inauguratus fuit evangelicae praedicationis facem praeferens, huc ac illuc per Italiae urbes circumire coepit, corda hominum etiam perditissimorum ad ferventissimum Dei amorem ubique inflammans. Romani igitur, Perugini, Eugubini, Fulginates, Senenses, Florentini et Pisani, sapientes et insipientes, nobiles et ignobiles, religiosi et saeculares, praelati et subditi illum avidissime, XXVII annorum spatio, audierunt. Et in praedicationibus numquam suum captivare poterat intellectum determite praecogitans quid dicendum. Immo cum solemniores facturus erat praedicationes, tunc impedimenta maiora sibi saepius occurebant ex necessario sibi tota nocte scribendis destinandisve XXX et quamdoque XL litteris citissime responsivis ad suos devotos utriusque sexus quos in Christo evangelicis sermonibus et exemplis genuerat et alebat. Et cum ad locum praedicationis properabat, nesciens quae potius esset auctoritas proferenda accenso desiderio peroptabat semper habere obviam qui sibi auctoritatem diceret proponendam. Pulpito vero ascenso, ac respecto populo circumquaque, secundum uniuscuiusque capacitatem tanta virtute evangelizabat, ut singuli sanius intelligentes admiratione et timore sua pectora verberantes, alter ad alterum affaretur dicentes: Vae mihi! quia omnis contra me haec praedicatio facta fuit, talem utique atque tantam in me miseriam numquam vidi! Omnes quidam mirabantur sed non omnes convertebantur. Quam plures autem tremore perterriti, ut vitam percipere mererentur mutare vitam in melius anelabant in eius manibus totos pleneque velut mortuos se ponentes conversi ad Dominum Iesum Christum. Quorum ipse aliquos duris, quosdam vero lenis sermonibus ut sibi melius videbatur in Christo sibi taliter colligabat, ut rarissime vel numquam aliquis solveretur. Ut pauci a mortalitate maxima (lue grassante maxime Florentiae anno 1333) post eius obitum remanserunt, ita eius doctrinam et consilia cum timore pariter et amore eorum infixa cordibus secum portabant, ruminabant et observabant ac si ipse viveret super terram. Et mirabile quidem dictu, quod quasdam personas quo durioribus et quasi cuiusdam desperationis sermonibus expellebat, eo sicut magnes ferrum amplius actraebat. Ut quaedam dominae, non de minoribus, per menses, quaedam per annos interpositis mediatricibus ab ipso audiri et in filias recipi vix poterant obtinere; quarumdam vero votis citissime occurrebat. Unde semel ad quandam de magistratibus civitatis Senarum quasi desperatam ex viri sui tristitia interfecit, ita ut nec comedere nec bibere volebat, precibus alicuius, ipse rogatus a consanguineis atque matre accessit, et coram omnibus illam alloquens in secreto subito mutata in alteram mulierem, spretis ceremoniis viduarum secuta est deinceps eum, vitam ducens secundum sanissimum eius consilium et doctrinam. Haec et hiis similia homo Dei, saepe saepius faciebat. Qui si stetisset cum una vel pluribus tota die cuiuscumque status aut qualitatis, in Ecclesia vel in Domo, tali et tanta modestia persistebat ut omnes adstantes, tam viri, quam mulieres, tam consanguinei quam parentes, cum admiratione devotissima praedicabant fragrantiam suorum actuum et sermonum. Et cum tanta fide et quiete cordis viri dimictebant uxores et alias de domo cum ipso ac si esset pater, vel germanus vel securius, si dici posset.

Vitam duxit asperam. Sed supervenientibus infirmitatibus duris, ac aliis causis rationabilibus et honestis decrevit sano consilio quam Iohannem potius Christum sequi. Superbiae vel vanagloriae, invidiae vel accidiae aut irae vitio fuit poenitus expers. Otio constanter bellum indixit, meditationibus et studiis sedulo incubuit, atque sententiis antiquorum doctorum suum acutissimum intellectum humiliter subiugavit. Quorum libros quotquot habere potuit, cumulavit, absque pigritia perlegit, et clarissime intellexit, plus quam duas salmas muli. Quod nisi divina gratia misericorditer concessisset, acuitate sui intellectus in multos errores miserabiliter incidisset, ut ipse ore proprio fatebatur. Et ideo nec mirum si verbum tam fructiferum eructavit, qui de sacro fonte potavit doctrinam tam clarissimae veritatis. Nec etiam mirum si edificare Dei ecclesiam fuit idoneus verbo et exemplo, in humilitate fundatus, honestate fulcitus, et prudentia eruditus, ut in eius incessu, statu et in omnibus motibus et moribus eius nihil fieret quod cuiusquam offenderet intuitum, sed quod deceret Ordinis sanctitatem. Et in ipso Ordine fugiebat omne officium et praelaturam, ac inter fratrum multitudinem vitam solitariam diligebat ducere; contentiones et disputationes cum litibus emulorum et curiosorum silentio confutabat; ab aliis simpliciter interrogatus plene, ut erat expediens, respondebat; omne delectamentum et solatium sui animi erat cella, quam tamen saepius requisitus pro necessitate rationabili deserebat, et in publicum venire, quantum poterat, fugiebat. Quid plura? Postquam ex praecepto Prioris Ordinis Generalis, resumere praedicationis offitium fuit compulsus, visum est ipsum in virum alterum extitisse. Ut velut alienigena, barbarus et longinquus viveret conventu et de nulla re sibi alia esset cura, nisi de animabus Christo lucrandis, sermonibus et exemplis, semper cogitans rationem se coram Deo et Angelis eius procul dubio redditurum, reciso a se omni timore et tremore atque amore proprio ac mundano. Ut prohibitus a Prioribus Florentinis ne quae praedicaverat contra eos amplius praedicaret, sed praedicata, quam citius poterat, revocaret, respondit dicens: "Si falsa sunt quae dixi contra vitia et nefanda quae in hac civitate manifestantissime perpetrantur paratus sum igni comburere hanc bibliam, quam in manibus meis gero, ubi scripta reperi quidquid dixi; si autem vera sunt, paratus sum usque ad mortem illa minime revocare, immo audacter et intrepide confirmare, nec timeo minas vestras nec opto blanditias alicuius". Quod actione demonstravit in epistola quam ad ipsos Florentinos scripsit mordaciter et transmisit tempore diluvii fiorentini. Et praesciens quod dominus Thomas de Corsini de Florentia, legum doctor, intimus amicus eius, ad cuius instantiam, Romae, an. 1338, Librum de Gestis Domini Salvatoris inscribendum susceperat, sibi ipso ignorante Episcopatum procuraverat, tam torvo vultu illum arguit, quod numquam de talibus se intromittere fuit ausus. In ipsa civitate Florentiae, quae latiorem aperuit zelo ipsius campum, multas miserrimas mulierculas e foeditissimo lupanarium luto ab ipso ereptas, atque ad meliorem frugem reductas, in monasterio S. Elisabetae ad Deum convertitarum in via Clara circa an. 1333 a se consulto exaedificato reclusit, ut ibidem Deo in poenitentia et honesta vita famularentur. Aliud quoque ibidem titulo S. Catherinae amplum monasterium pro matronis atque virginibus recipiendis, sub regula S. P. Augustini ab an. 1339 ad an. 1345 fundavit, illudque, quoad vixit, ipsemet magna prudentia direxit. Tandem aetate venerabilis, pietate insignis, spiritu profetiae illustris, ac miraculis clarus, Romae, et non Florentiae ut aliqui scriptores testantur, ex hac vita ad Superos evolavit anno 1348 die 2 februarii. Eius ossa deinde Casciam translata, ibidem adhuc in capsula custodiuntur. Anno autem 1833 sub die 23 Augusti a Gregorio XVI in Beatorum album Simonis nomen relatum fuit. Opera, quae acerbissimus iste scelerum detestator scripsit, sunt:

1. Expositio super totum corpus evangeliorum. S. Typ. n. et s. a. (Argentinae, Iohannes Prüss), ff. 386, charact. goth. (Hain n. 4557; Pellechet n. 3334), et asservatur Parisiis in Bibl. v. Mazarine n. 1236; in Bibl. Andegaven., H. 2984 et in Cameracensi n. 7081, 9392 et 10546. Et sub tit.: De Gestis Domini Salvatoris Libri XV, correcti, illustrati et impress. traditi a nostrate P. Fr. Stephano Sutorino, Basileae ex aedibus Adae Petri de Langendorff, 1517 in fol.; Coloniae, ex officina Eucherii Cervicornii, 1533 in fol.; ibidem ex officina Novesiana, 1540 in fol.; et ex officina praedicti Eucherii Cervicornii, 1540 in fol., pp. 1034 et tandem Ratisbonae, Lentius, 1733, vol. 2, in fol. Hoc opus ms. asservatur diversis in bibliothecis, versumque fuit in linguam italicam a nostrate religioso viro fr. Ioanne de Salerno; sed de hoc alias. In Bibliotheca Universitatis Rheno-Traiectinae sub. n. 284 asservatur codex pulcher operis originalis, saec., ut videtur, XIV, in cuius folio primo legitur haec inscriptio: "In nomine domini amen. Incipit liber venerabilis fratris symonis de cassia ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini super totum corpus evangelii. Quem librum incepit ad instanciam et peticionem sui carissimi amici domini Thome de Corsinis legum doctoris de florencia Anno domini MCCCXXVIII die sexta mensis septembris apud alman urbem. Sed ibidem Anno domini MCCCXLVII in vigilia ascensionis dominice infirmatus, et sequenti anno die secunda februarii defunctus. Nec ipsum librum relegere et ordinare vel corrigenda corrigere, si qua essent, nec in aliquibus tractatibus et capitulis ipsius libri perficienda perficere potuit vel complere".

2. Sermones XIV de morali gloria; extant in cod. Vat. Palat. Lat. n. 123, saec. XV, in 4°, inter ff. 126-166, sed sermones isti excerpti sunt ex opere de Gestis Domini Salvatoris.

3. Eiusdem de B. Maria Virgine lib. I. Basileae, typ. Adae Petri de Langendorff, 1517, in fol. Ita Maraccius, Bibl. Mariana, Vol. II, p. 368 et Gandolphus, p. 324; sed existimo etiam opus istud esse excerptum praedicti operis de Gestis Domini.

4. Fr. Simonis de Cascia Epistolae editae ex codd. CVII saec. XIV, et CVIII saec. XV, classis III, Bibliothecae S. Marci Venetiarum a P. M. Nicolao Mattioli in suo opere Il B. Simone Fidati da Cascia... e i suoi scritti editi ed inediti, Roma, Tip. del Campidoglio, 1898, pp. 259-519. Eius epistola, directa Domino Iohanni cultori Eremi Cellarum Vallis umbrosae anno 1372 (sic) asservatur in cod. misc. membr. Bibl. Alexandrinae Urbis, sign. n. 98 inter ff. 417-421.

5. L'Ordine della Vita Cristiana delle sentenze dei Santi Padri. Milano, 1521, in 8°, editio asservata Romae in Bibl. Nationali, ac postea "diligentemente rivista da M. Tizzone Gaetano da Pofi e stampata a Venezia da Girolamo Pensio da Lecco, 1527, in 8°", quae habetur in Bibl. Bodleyana (Oxford); et iterum "con discorso sopra la Vita e le Opere di questo Beato", Torino, Stamperia Reale, 1779, in 8°, opera et studio Ioan. Baptistae Moriondo, seu verius P. Hyacinthi della Torre, Lectoris Augustiniani, ac tandem in opere Il Beato Simone Fidati da Cascia.... e i suoi scritti editi ed inediti pubblicati per cura e studio del P. Nicola Mattioli, Agostiniano, Roma, Tip. del Campidoglio 1898, pp. 125-244. Huius operis codices reperiuntur in multis Italiae bibliothecis, praesertim Florentiae in Riccardiana codd. 1302, 1362, 1379, 1803, quorum primi saec. XV et ultimus saec. XIV; et ibidem in Nationali bibl. nempe: codd. II, VI, 51 (Magl. Class. XXV, n. 75; II, X, 2, ambo saec. XV, sicut et sequentes: Class. XXX, 178; Class. XXXV, 213; Class. XXXVIII, 1499; II, X, 2 ibidem in bibl. Mediceo-Laurentiana, mss. Ashburnahan cod. 669, 600; Venetiis in bibl. S. Marci, Cod. It. I, 25 (Prov.: Farsetti, an. 1712), nunc n. 5175, et ibidem in Cod. It. I, 41, nunc n. 5029; Vicentiae in bibl. Bertoliana, Cod. 154 (2, 7, 24); item in bibl. Archigymnasii Bononiensis, in bibl. Senensi et in Estensi Mutinae, atque etiam in aliis bibliothecis. Praecipue notari fas est cod. Palat. 78 (1064-21, 5) bibl. Nat. Florentinae, in quo hoc opus etiam continetur, quia, immediate post illud, habentur:

6. Capitoli di Dottrina Cristiana, Anepigr. (cc. 41a-51b). Praeit tabula 72 capitulorum, sed in textu adsunt tantum 37. Inc.: "Fermamente dovemo credere et primamente dovemo confessare, che è uno Iddio solo et vero etternale honipotente: padre figliolo et spirito sancto, tre persona et una sustantia". Expl.: "dalla libera volontà, la quale promette all'uomo e alla femmina per le buone operazioni et operandole riceve vita eterna. Amen". Certe hoc opus est anepigr. ac propterea anonimum; sed cum illud habeatur immediate post opus certum B. Simonis de Cascia, scilicet, L'Ordine della vita Cristiana; et omnes eiusdem bibliographi, illi paternitatem tribuunt alterius operis, cui tit.: De doctrina Christiana lib. I, concludi posse existimo opus di dottrina cristiana hoc in codice contentum eiusdem B. Simonis paternitatem agnoscere. Codicem hunc descripserunt Palermus, Mss. Palat., I, 117-118 et Gentilis, I codd. Palat. descritti, I, (Roma 1889), I, 78; sed naviter examinari meretur.

7. Espositione de Credo in Dio (auctor Simon de Cassia uti putatur). In fine: "Finisso lo secondo libro e ultimo della espositione. Impresso in Venetia per Peregrino pasqual da Bologna; nell'anno di Cristo MCCCCLXXXIX adì XXV di septembre. Regnante lo inclito principe Augustino Barbadico. Seg. 8 versus italici, 4, 7, ch. c. f. Ita Hain in suo Repertorio Bibliogr., n. 6812. Tnibuunt hoc opus nostro B. Simoni quidam codex olim asservatus in nostra Bibl. S. Barnabae Brixiae continens hanc Esposizione del Simbolo, in cuius calce legebatur: "Hoc opus edidit Fr. Simon de Cascia, scripsit Fr. Eusebius de Brixia anno 14... (alii numeri legi non potuerunt); Fr. Ambrosius Coranus, qui fuit Ordinis Generalis, in suo Defensiorio Ordinis fratrum eremit. S. Augustini, editum Romae an. 1482 et Arthamannus Sehedel in Chronicis Mundi, Nurimbergae, 1493, f. 234, atque eum illis fere omnes nostri histoniographi, et etiam externi, qui eos subsequuti sunt. Tamen Ordinis Praedicatorum scriptores post Quetif et Echard, scriptores Ord. Praed., Parisiis, 1719-1721 et etiam alii externi, illud tribuunt P. Dominico Cavalca, Dominicano; sed perperam iuxta meam sententiam, cum non existat codex aut editio aliqua, ante edit. Romanam, an. 1773, ferentes nomen Domin. Cavalca.

8. Specchio di Croce. Prologus inc.: Ihs. Questo libero sequente si è chi mato (sic) Specchio de la croce e la fece lo beato Simone de Cassia de l'ordine di frati heremitani de sancto Augustino. Diligentissimus Carolus Frati, Catalogo dei Codd. Marciani Ital., Modena, 1909, T. I, p. 136-37, ita describit codicem hoc opus continentem: "Cod. It. I, 36 (Prov. Archivio di Stato di Venezia) 1813; ora n. 5178, cart., membr. soltanto il 1° e l'ultimo f.° di riguardo, in 4°, sec. XV, di ff. 150. Il 1° e l'ultimo f.° appartenevano originariamente ad un cod. liturgico del sec. XIV con notazione musicale: ma il 1° fu abraso, e vi fu rescritto il prologo dell'opera. Inc. il prologo f.° 1°, ut supra, inde prosequitur: "Nara el santo evangelio per similianza che uno signore pantendosi dè sua zitade...". Fin. il prologo a f. 1b. Il 1° cap. dell'op. inc. a f. 2°: "Come dio prese charne per liberare l'omo da tre defeti i quali incorsse per lo peccato. Dapò el primo peccato del primo parente chadendo lo homo de mal in pezo...". L'opera è divisa in LI capp., perchè fu considerato come Capitolo 51 la ricapitolazione, che nell'edizione Bottari (Roma, 1738, il quale dà la paternità al Cavalca) si legge, senza speciale rubrica a p. 248. Fin. (f. 116b): "però che Xpo in croce ne mostra ogni sua perfectione e hogni nostra macula la quale per suo exempio dobiamo mostrare... Et qui è compito il tractato del specchio dela croce. Xpo de la croce n'abbia laude e gloria. Amen. Capitoli 52, (sic): forse perchè fu compreso anche il prologo". Auctor catalogi praedicti in nota autem animadvertit: "Qualunque possa essere il valore del nostro codice rispetto alla controversa attribuzione, risulta inesatta l'affermazione dell'Audifredi (sotto lo pseud. di G. C. Bottone, saggio di osservazioni sopra il discorso premesso all'Ordine di vita cristiana del B. Simone da Cascia ecc., Cosmopoli (Roma) 1780, p. 106, che a nessun codice, di cui si abbia contezza, da verun antico copista mai è stato posto (qualor alcuno ve n'è stato posto) nome di altro autore, che quello di Cavalca". Etiam omnes bibliographi nostri Ordinis una cum quamplurimis externis, tribuunt hoc opus B. Simoni de Cascia, quamvis adsint nonnulli codices et editiones illud tribuentes P. Dominico Cavalca.

9. De stultitiis imprudentium in bello spirituali edidit lingua italica M. Sebastianus Broilus Fanensis Segretarius Ordinis, ac Tridentini Concilii Theologus. Mediolani apud Moschenos, 1556, 8. Ita Gandolphus noster l. c. et etiam istud opus est controversum.

10. De disciplina spiritualium lib. I. super verba S. Pauli "Si spiritu vivimus". De doctrina christiana lib. 1. Haec duo opuscola quam primum editurus sperabat ut notatus M. Broilus in Epistola praeliminari ad Christophorum Patavinum ante librum de stultitiis affirmavit. Ita Gandolphus l. c. De libro Doctrinae Christianae iam loquuti sumus n. 6. De tractatu Della Disciplina degli spirituali controvertitur quoad eius paternitatem illam Scriptores tribuentes et B. Simoni de Cascia et Dominico Cavalca, sicut de sequentibus aliis operibus: videlicet: De patientia lib. I; De cognitione peccati liber I (in nostra S. Mariae de Populo ait Gandolphus); De conflictu Christiano lib. I, aliaque varia. P. Mattioli in suo opere: Fra Giovanni da Salerno e le sue opere volgari inedite, studio comparativo, Roma, Tip. Salesiana, 1901, quaestionem ponit an opera: Specchio, di croce, Disciplina degli spirituali et alia octo, tribui debeant B. Simoni, ut referunt fere omnes historiographi Ordinis et externi quamplurimi saltem mediate, an. P. Cavalca Ord. Praedicatorum, cui nonnulli codices ea tribuunt; favore B. Simonis scripserunt Io. B. Moriondo (pseudonym. Fr. Hyacinti Della Torre O. S. Aug.) in Discorso sopra la vita e le opere del B. Simone, Torino, 1779, praemissus operi L'Ordine della vita Cristiana, ut supra notavimus; Laurentius Franceschini in opere: Fra Sim. da C. ed il Cavalca, Roma, 1896, et in alio eius opusculo: Tradizionalisti e concordisti in una questione letteraria del sec. XIV, Roma, 1902, nec non Ad. Morini, Le opere di Fr. Simone da C. attribuite al Cavalca, Perugia, 1899, Studio letterario. Favore P. Cavalca steterunt Io. B. Audifredi, prolixo opusculo: Saggio di osservazione di G. C. Bottone sopra il discorso premesso all'opuscolo della Vita Cristiana del B. Simone da C., Cosmopoli (Roma) 1780; Bottari et alii quamplurimi Mattioli vero tenet, sed frustra ut mea fert opinio, illa opera fuisse utique a B. Simone concepta et inspirata, ast ea scripsisse eius discipulus Fr. Io. de Salerno, ex quo Beati vitam mutuati sumus.

11. De vita eremitica lib. 1. Ita omnes nostri historiographi.

12. Vita, o Leggenda di S. Domitilla tradotta dal greco di Simone Metafraste, in latino da Frate Simone da Cascia della Marca (sic), ed in italiano da incognito. Si trova fra le vite dei SS. Padri pubblicate dal Sig. Domenico Maria Manni; di questo stesso libro che contiene altre cose parleremo non meno all'articolo Simone da Cascia. Ita Filip. Argelati, Bibl. dei Volgariz., Mil. 1767, T. III, p. 36.

13. Laudi (3) di frate Simone da Cascia dell'Ordine (de)gli Augustini, 1° inc.: "Iesù nostra speranza / colui ch'è tuo amadore"; 2a inc.: "Anima desiderosa et affectuosa / sanza alcuna tortura", et 3a "Anima tenerella / viva sempre in amore". Extant in cod. II, VI, 63, Bibl. Nation. Florentinae, membr., saec. XIV inter pp. 136-138. In hoc codice adsunt forsan aliae eiusdem Beati laudes inter eas anephigraphicas. Constat igitur B. Simonem excoluisse etiam poesim: non repugnat igitur quod ipse triginta epigrammatibus (v. 30 Sonetti) contraheret sententias eius tractatus v. Delle Trenta Stoltezze che si commettono nelle battaglie spirituali, qui tractatus una cum aliis videlicet: L'Ordine della vita Cristiana atque La disciplina degli spirituali portabant in fronte B. Simonis de C. nomen, ut auctorem, quique asservabantur in pulcherrimo codice exarato an. 1443-44, in nostra Bibl. conventus Cremonensis, uti scribit praefatus Io. B. Moriondo, l. c., p. 69 et seq.

14. Simonis de Cassia Ord. Erem. P. Augustini Regola ovvero Doctrina a una sua figliola in Christo da Roma et gentile donna, edita a laudato Moriondo una simul cum Ordine della vita cristiana, Torino, Stamp. Reale, 1779, p. 130; ab Ad. Morini: Regola spirituale di Fr. Simone da C. con prefazione, Perugia, 1897, et a P. Nic. Mattioli, Il B. Simone Fidati da C., Roma, 1898, pp. 226-244 ex unico cod. 1744 Vat. Reg. saec. XV ineuntis, ff. 80a-99a post pulcherrimum tractatum anonymum, cui tit.: Giardino Mellifluo Spirituale et Fiorito di Gesù Christo. B. Simon scripsit insuper et alia multa.

 

 

 

Referenze:

Conferantur igitur potissime praefati Ambrosius Coranus, Defens. Ord. FF. Erem. S. Augustini, Romae, 1482; Iac. Philippus Bergomensis, Supplementum Chronicarum, Venetiis, 1492, p. 221; Ioan. Trithemius, De Script. Eccl., Basileae, 1494, p. 87; Arthmannus Schedel, Chronica Mundi, Nurimbergae, 1493, f. 234; Ios. Pamphilus, Chron. Ordinis, 1581, p. 51; Thomas Gratianus, Anastasis, p. 165; Gesner, Bibl. Univ., 1545, p. 599; Possevinus, Appar. Sac., 1606, T. III, p. 221; Gandolphus, 321; Ossinger, p. 214, et alii quamplurimi, a P. Nic. Mattioli recensiti in sua Antologia Agostiniana, vol. III, pp. 170-202