Pavia: battesimo di Agostino
FILIPPINI THOMAS
Filippini Fr. Thomas, Ravennas, vixit saec. XVIII, et, ut ait Ossinger, p. 691, "vir fuit magnae eruditionis, et ardens in indagandis acquirendisque scriptis nostri P. Mag. Christiani Lupi amator. Ex quoddam testimonio, asservato ms. in Biblioth. Universitatis Bononien. (Mss. Ital. Miscell. BB.) eruitur illum fuisse S. Theol. Mag. atque Ravennae ad S. Nicolaum Priorem. Suo studio et labore Magistri Christiani Lupi Ord. Erem. S. Augustini opera omnia, 12 voluminibus comprehensa, edita fuerunt Venetiis, 1724-1729, Tip. Io. Bapt. Albriti et Seb. Coletti, in fol., quibus postea volumen alterum addidit continens eiusdem Christiani Lupi Summum Romanae Apostolicae Sedis Privilegium evocationes ac appellationes Germanicas, Anglicas, Belgicas, etc. opus nunc primum erutum studio et labore Th. Philippini Ravennatis eiusdem Ordinis S. Augustini, Bononiae, Longhi, 1742, in fol.
Referenze:
Io. Petrum, Memoires des hommes illustres, T. X, p. 336, atque Lopez Bardon in cit. Additamentis, T. III, p. 509