Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Fiorelli Iacobus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: FIORELLI IACOBUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

FIORELLI IACOBUS

 

 

 

Fiorelli Fr. Iacobus, Venetus, S. Theol. Mag., an. 1661, cum esset Baccalaureus, interfuit ut Discretus Provinciae Sardiniae capitulo gen. Romae habito, et ut Definitor Provinciae Venetiarum, iam in S. Theol. Magister, capitulo item gen. pariter Romae an. 1667 celebrato. Interfuit quoque ut Provincialis suae Venetiarum Provinciae, cap. gen. an. 1673, in quibus comitiis propositus fuit atque electus Litterarum revisor. Videtur illum vitam egisse usque ad an. 1685. Publici iuris fecit sequentia, nempe:

1. Detti e fatti memorabili del Senato e Veneti Patrizii. Venezia, presso Combi e La Nau, 1672, in 4°.

2. La Monarchia d'Oriente da Costantino il Grande nell'anno 330 a Costantino Paleologo nel 1453, Venetia, 1674, et iterum ibidem an. 1679, semper in fol. opus admodum rarum.

3. Homo multiplex, sive considerationes de praecipuis statibus vitae ipsius, discursus morales et eruditi, opus italica lingua scriptum et an. 1682 editium.

4. Binae eiusdem epistolae italice ad Antonium Magliabechium. 

 

 

 

Referenze:

Clar. Venetorum ad Ant. Magliabechium Epistolae, Florentiae, 1746, T. II, p. 343). (Cfr. Analecta Augustiniana, Vol. XI; Ossinger, p. 459; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, pp. 160 et 447, nec non Benedetti, Bibliopola romanus, catal. 210