Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Finardi Angelus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: FINARDI ANGELUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

FINARDI ANGELUS

 

 

 

Finardi Fr. Angelus, Bergomensis iuxta Gandolphum, Fiori Poetici, Veronensis autem iuxta Lanteri, Postr. Saec. Sex R. Aug., T. III, p. 382, S. Theol. Mag. atque celebris concionator, fuit Congregationis Insubricae spectabilis alumnus. Vixit saeculo XVII, et in Florentina civitate extitit Academiae Apatistarum socius, insigni Magliabechio amicitia valde coniunctus, et litterarum cultoribus apprime carus. De eiusdem Magliabechi suasu edidit opus, cui titulus:

1. Parnassius orbatus, hoc est Anagrammata, Epigrammata, Thesium publicarum Parerga, variaque alia in unum compacta atque congesta. Florentiae, sub signo Stellae, 1674, in 12°.

2. Epistolae decem ad eumdem Antonium Magliabechium typis editae.

 

 

 

Referenze:

Catalog. laudatae Academiae Apatistarum, et Lopez in Additamentis cit., Vol. II, p, 490