Pavia: battesimo di Agostino
de FIVIZZANO ANDREAS
de Fivizzano Fr. Andreas, S. Theol. Mag., clarus Pisarum Provinciae alumnus, vixit saec. XV, et fere continuo in nostro S. Spiritus coenobio, cuius in comitiis generalibus de Appamiis an. 1465 habitis, cum iam esset S. Theol. doctor atque iam praefuisset suae Provinciae, renuntiatus fuit Prior. An. 1482 iam obierat; legitur enim inter definitiones Capituli gen. Perusini hoc anno celebrati, sequens mandatum: "presenti diffinitione ferimus sententiam excommunicationis in forma contra quoscumque detinentes clam aliquid de bonis sive libris aut computis quondam b. m. mag. Andreae de Fivizano" (cfr. Analecta August., Vol. VII, pp. 114, 122, 193, 287).
Ab an. 1474 fuit etiam confessarius Augustiniensium Monialium monasterii S. Catharinae Virg. et Mart. ad Portam S. Caii, vulgo S. Gaggio, pro quibus nonnulla scripsit. Reliquit: Predica fatta per la velazione di suor Elena de Bonsi e di Dorotea di Giovanni da Strada l'an. 1476, non che l'esposizione del Salmo VI: Domine ne in furore tuo arguas me. Reperiuntur mss. Florentiae in Bibl. Laurentiana-Leopoldina in Cod. inter Biscionianos XXXVI, ff. 89-93.