Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Florentia Franciscus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: FLORENTIA FRANCISCUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de FLORENTIA FRANCISCUS

 

 

 

de Florentia Fr. Franciscus Antonii, erat in Registris Ordinis anno 1423 Regens Florentinus; an. 1424-25 Provincialis Pisarum an. 1427 socius Prioris Generalis et Visitator Generalis Provinciarum ultramontanarum; an. 1432 Regens Venetus, Prioris Generalis socius, et Praeses capituli Marchiae Tarvisinae; an. 1433 Vicarius Generalis in tota Italia nec non iterum Provincialis Pisarum, et an. 1438 capituli Pisani Praeses. Quid ultra de eo actum sit, aut quanto tempore supervixerit non invenio. Virum tamen fuisse memoria dignum munera repetita, quae obiit, satis manifestant. Ita noster Herrera, T. I, p. 248. Verum nos scimus illum supervixisse in conventu Florentino usque ad decrepitam aetatem atque e vita excessisse an. 1474.

In quodam enim libro Memoriarum florentini monasterii S. Catharinae Virg. et Mart., alias S. Gagii, monialium Ord. N., f. 177 legitur: "M° Franc. d'Ant. florentino prese il governo spirituale di essere confessore et predicatore del nostro monasterio dopo el sopradetto M° Antonio, et con molta sollecitudine et desiderio della salute nostra s'affaticò nelle confessioni, continue predicationi per insino all'anno 1474, nel qual tempo non manchò da tutto quello che gli fu possibile per dare consolazione spirituale alle sue pecorelle, con le prediche, scrisse di molte epistole et begli trattati et maxime sopra el Salmo: Deus, Deus meus respice in me, etc., dove tratta mirabilmente della Passione di Gesù Cristo. Et nelle sue mani 27 monache feciono la loro professione". Tamen in eo munere aliquoties substituebatur a magistro Augustino de Balneoregio "perchè el detto maestro Francesco era molto antico". De illo nunc habentur:

1. Predica del Maestro Francesco d'Antonio heremitano, mandata alle suore di San Gagio, Florentiae in Bibl. Riccardiana, cod. 1277, ff. 142-129, saec. XV.

2. Expositione di Sancto Bernardo sopra Salveregina volgarizzata per lo venerabile Maestro Francesco d'Antonio de' frati heremitani di Sancto Augustino.

In eodem codice, ff. 130-135.