Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Florentinus Gratia

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: FLORENTINUS GRATIA

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

FLORENTINUS GRATIA

 

 

 

Florentinus Fr. Gratia vel Gratianus, teste D. Antonino III parte Historiali, a Summo Pontifice an. 1380 missus est ad Florentinos legatus. Is erat celebris in S. Theol. Mag., et Provinciam Pisanam an. 1391, 1392 et 1393 administravit. Ios. Pamphilus, f. 73 eum sub an. 1419, et Michael Pociancius sub an. 1431 inter scriptores Florentinos et Augustinianos reposuerunt. Valde tamen dubito, ait Herrera, T. I, 306 Gratiam usque ad ea tempora supervixisse. A Republica Florentina ad plures Principes missum oratorem Pociancius in libro de Scriptoribus Florentinis affirmat, et id muneris obiisse, ait idem Herrera, ad Galeatium Ducem Mediolanensem relatio ad me missa testatur. Ab eius ingenio elucubratae fuerunt:

1. Lectiones theologicae et

2. Quaestiones super libros Sententiarum, quae mss. reperiebantur Florentiae in nostra Bibl. ad S. Spiritum. 

 

 

 

Referenze:

etiam Torelli, T. VI, p. 494, n. 17; Elssius, p. 245; Iöcher, T. II, col. 1138; Fabricius-Mansi, T. II, p. 79; Negri, Scritt. Fiorentini, p. 315 et Ossinger, p. 413