Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Fogiadeno Augustinus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: FOGIADENO AUGUSTINUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

FOGIADENO AUGUSTINUS

 

 

 

Fogiadeno Fr. Augustinus, Cremonensis a nonnullis Fogliatius, Foliata vel Fogliata etiam dictus, vir non minus probitate, quam sacrarum litterarum scientia praeditus, florebat annis 1525-1533. Arisius, Cremona Lit., Parmae, 1702, T. II, p. 138, illum dicit: "non tantum humanis litteris, at sacrae etiam scripturae, rebusque Ecclesiasticis, philophicis et theologicis clarum". Obiit Ferrariae, ubi vitam egit, an. 1533, et in templo D. Andreae est sepultus. Eius laboris fructus sunt:

1. Expositio in Orationem Dominicam,

2. Expositio in Salutationem Angelicam,

3. Expositio in symbolum Apostolicum et alia, quae asservabantur in Bibliotheca conventus Ferrariensis S. Andreae olim Ordinis nostri. 

 

 

 

Referenze:

omnes nostrates, praesertim Pamphilus, f. 111; Herrera, T. I, p. 58; Elssius, p. 97; Torelli, T. VIII, p. 219; Ossinger, p. 354; Lanteri, Postr. Saec. Sex, R. A. T. II, p. 170