Pavia: battesimo di Agostino
FOROLIVIENSIS DIMALDUCIUS
Foroliviensis Fr. Dimalducius, vir tam divinis scripturis quam saecularibus litteris eruditus, circa annum 1336 scripsit, ut tradit Pamphilus in Chronica, f. 50, plura ingenii sui monumenta, quae fere omnia III Bibliotheca nostra S. Iacobi Bononiensis mss. asservantur. Vidimus Romae in Bibliotheca D. Constantini Caietani insignem eius tractatum de Resurrectione mortuorum, dicato Bartholomaeo de Capua, Prothonotario et Logothetae Regis Neapolitani, transcriptum a Fr. Ioanne de Austria anno 1305, unde oportet asserere Dimalducium ante anno 1336 floruisse; quod etiam vel ex eo patet, quod Bartholomaeus de Capua illis muneribus functus est sub Carolo II Rege Neapolitano, qui anno 1309 e vita decessit. Ita Herrera, T. I, p. 199. Quae ab eo scripta dicuntur sunt sequentia:
1. Demodulci (sic) de Forlivio de ordine fr. eremitarum S. Augustini Sermones quadragesimales. Asservantur in Bibl. Reg. Monacaensi, cod. 2539 (aug. civ. 39) in 2°, anno 1454, ff. 355. Ex nostrate Gandolfo, pagina 111 habetur: Sermones Quadragesimales super epistolas et Evangelia. In Bibl. Augustana fol., ut testatur M. Antonius Reiferus in Indice impress., ibidem 1675, 4, p. 43.
2. De resurrectione mortuorum, volumen insigne, incipiens: "Nolumus vos ignorare de dormientibus". Extabat, ut vidimus ex Herrera, Romae in Bibl. D. Costantini Caietani. Aliud exemplar dicitur exstitisse Florentiae in Bibl. Fratrum Ordinis Servorum B. Mariae Virg.
3. Postillae, sive Sermones super Epistolas Dominicales totius anni. Proemium inc.: "Fili, suscipe senectam patris tui etc.". Eccl. 3, in quo notanda sunt quae sequuntur: "Quum igitur venerabilis Religiosus Frater Andreas de Pergamo, qui dudum retroactis troactis temporibus existit pater meus devotissimus, aliquando me rogaverit, ut super Epistolas Domenicales aliquos sermones compilarem, eo quod, si super Evangelia Sermones sufficientes inveniantur, super Epistolas raro aut nusquam sibi placuentes (sic) se asseruit invenisse, et ego pro viribus meis venerabilem eius canitiem quum honorare desiderarem, secundum consilium Sapientis superius narratum, decrevi demum cum Christi auxilio opus aggredi memoratum, in quo de quolibet Epistola, inspirante Altissimo, faciam tres sermones, ita dumtaxat quod in primo eorum totam Epistolam petractabo: in quolibet vero duorum sequentium sumam aliquam auctoritatem ipsius Epistolae, quam specialiter prosequar". In fine codicis legitur: "Expliciunt postille super Epistolas Dominicales totius anni, edite a Ven. Fratre Demolducio de Forolivio, Ord. Erem. S. Augustini". Cod. XXII, Plut. XXI, Bibl. Mediceo-Laurentianae, chart. in 4°, saec. XV ineuntis, ff. 393. Alter cod. sub n. 252, saeculo XV, in fol., ff. 115, asservatur Assisi in Bibl. Fratrum Ord. S. Francisci, et in eo vocatur Pater Thomaldutius de Forolivio Fr. Heremitarum S. Augustini.
4. Sermones Dominicales totius anni, qui inc.: "Virga virtutis tuae" diversi a praecedentibus qui incipiunt: "Hora est iam de somno surgere".
5. Sermones de festis totius anni. Inc.: "Corde creditur ad iustitiam".
6. Sermones ad Clerum. Inc.: "Ille arguet mundum de peccato".
7. Tractatus de septem sacramentis. Olim in nostra Bononiae et Servorum Florentiae.
Referenze:
Pamphilus, f. 50; Possevinus, pagina 399; Torelli, T. V, p. 506; Iöcher, T. II, col. 128; Maracci, Bibl. Mariana, VoI. I, p. 332; Viviani Marchesi, Vitae Illustr. Forolivien., p. 163, qui illum vocat Raynoldum Wilduccium et affirmat eumdem scripsisse quoque opusculum contra Hebreos; Fabricius-Mansi, T. II, p. 421; Gandolfo, p. 111; Ossinger, p. 294; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. I, p. 88