Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Forte Ioannes

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: FORTE IOANNES

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

FORTE IOANNES

 

 

 

Forte Fr. Ioannes Bernardus Savonae in occidentali Liguria circa annum 1420 ex Iacobo et Violante Ferrari nobilibus Savonensibus ortus, anno 1462 in coenobio S. Petri de Arena prope Genuam Augustiniano Instituto nomen dedit. In eo postea doctrina, morumque probitate maxime enituit. Fuit enim, ut ait Gandolphus, vir magnae religionis, et sanctitatis, Scripturis divinis nobiliter doctus, scriptorumque veterum lectione dives, ac omnium virtutum genere refertus. Vocabularium Ecclesiasticum perfecit a Mamotrecto, Papia et aliis collectum, quod deinde auxerunt Benedictus Puccius, Bernardinus Morellus, et Io. Baptista Conradus. Monasterium nostrarum Monialium Savonae sub titulo Annunciatae promovit atque instituit, suumque monasterium Savonense S. P. Augustini ardenter dilexit, ibique semper cum Deo absconditus suam duxit vitam usque ad an. 1504, quo decessit. Ipsius opera sunt:

1. Il Vocabulista Ecclesiastico, Mediolani, Leonardus Pachel et Uldericus Seinzenzeler, 1480, die XII kal. Maii, in 4° char. semigoth., ff. 70, II. 38. Fol. 1°: "Nel nome de Xpo Iesus. Incomincia il vocabolista ecclesiastico ricolto et ordinato dal Venerabile Sacerdote de Christo Frate Iohanne Bernardo Savonese, del sacro Ordine di heremiti observanti di Sancto Augustino". Deinde: Significata volens Scripturae noscere sacrae / Haec legat, explanat saxea verba pie. / Quicquid et exposuit libretur pondere forti / Auctoresque graves testificantur ea". (Cfr. Hain n. 2940). Item: Mediolani Leonardus Pachel, 1489 die 23 mensis febr. in 8°. (Hain n. 2941): Item Florentinae, Leonardus de Margianis, 1496, (Hain-Copinger n. 1000). Deinde Mediolani per Alexandrum Delizonum, 1503; Perusiae, Conon Veronensis, 1518; Venetiis apud Franciscum Bindonum 1535, in 8°; ibidem per Vianum an. 1563 et per Carampellum anno 1575, ac deinceps per Benedictum Puccium monachum Camaldulensem, castigatum, Venetiis an. 1596 typ. Petri Dulinelli et an. 1632, 1635 nec non tum Romae cum Venetiis pluries, sed speciatim memoranda est editio auctior facta a Bernardino Morello una cum gemmarum naturae explanatione, et propriorum nominum Hebraicorum, Caldaicorum, Graecorum interpretatione. Romae per heredes Moscardi, 1669 in 4.

2. Fonte di Charità. Fol. 1: "Reverendo patri in Christo magistro Guilelmo Traversagno Saonensi sacre theologie professori per docto (sic) ordinis sancti Francisci frater Ioannes Bernardus Saonensis. Fol. 3 inc.: "Comincia la divota collatione. Primamente la breve diffinitione di questi vocaboli. Amore, Dilectione, Charità, Divotione: nel zelo". Milano, 1496 in 4: et ibidem, Leonardus Pachel, 1497, die 22 martii in 4:, char. goth., 76 ff., II, 35. (Cfr. Cat. Manzoni, n. 3691 et Hain-Copinger, n. 1001. Hoc opus iterum editum fuit sub hoc tit.: Collazione divota di Giambernardo Forte da Savona frate dei Remitani osservanti di S. Agostino, ridotta alla buona lezione e pubblicata da Tommaso Torteroli Sac. Savonese con la vita dell'Autore scritta dal medesimo. Savona, 1852, Tip. di Felice Rossi, in 8°. Haec editio peracta fuit ex quodam codice Bibliothecae civicae illius civitatis, et praecedentes editiones ab editore minime fuerunt cognitae, atque de eius stylo haec ab eo dicuntur: "scritto con tanto buon gusto, con tanta grazia e purezza, che siccome molto si raccomanda agli amatori del bel parlare materno, così torna di non poca gloria all'Autore medesimo, all'Ordine al quale appartenne, alla terra che il vide nascere".

3. Commentaria in omnes D. Pauli Epistolas, quae Ferrariae cum quibusdam Sermonibus ab eo compositis in olim nostra Bibl. ad. S. Andraeam custodiebantur.

4. Recollectorium de veritate Conceptionis B. Mariae Virg.

5. Catena historias patrias continens, quam extraxit ex opere Petri Garae, seu potius in arctum redegit.

6. De Hereticis viris Sui aevi tractatus.

7. Brevis historia fundationis et catalogus Monialium nostrarum, quae Savonae in monasterio SS. Annunciatae usque ad annum 1503 sanctitate claruerunt.

 

 

 

Referenze:

Omnes nostros historicos praesertium Pamphilum, f.. 94; Gandolfi, p. 206; Ossinger, p. 364 et 797; Oldoinum, in Atheneo Ligust., p. 115; Giustiniani, Scritt. Lig., p. 150; Hurter, Nom. Lit., T. II (1906), col. 1139