Pavia: battesimo di Agostino
FRANCI DE FRANCHIS
Franci vel de Franchis Fr. Laurentius, Pistoriensis, male Franciscus, appellatus a Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 149, an. 1636 die 30 aprilis cum esset Bacc. et Arimini studiorum Regens interfuit comitiis gener. Romae habitis, in quibus publicae disceptationi quaedam dedit theoremata. Missus fuit postea Senas Regens, et anno insequenti Romam accitus, post rigorosum periculum die ultima decembris 1637 creatus fuit S. Theol. Magister. Extitit interim et Bononiae Regens, et coenobii S. Augustini Senarum Prior, ad quod munus obeundum constitutus fuit an. 1649. Adstitit quoque capitulo gener. an. 1655 Romae habito, in quo die 6 maii festo Ascensionis D. N. I. C. concionem de laudibus Religionis ad populum habuit. Dignus tandem habitus est qui suae Tusciae seu Pisarum provinciae praeficeretur. Ex eius ingenio habentur:
1. Argenteae columnae ferculum veri Salomonis Christi Domini fulcientes, id est encomia SS. Petri et Pauli atque fundatorum Ordinum religiosorum. Bononiae, 1646, in 4°.
2. Flores geniales scholastici, morales, politici etc. idest varia huiusmodi dubia resoluta, Perusiae, Typ. Petri Thomasii, 1641, in fol.
3. Cursus Philosophicus ad sententiam fundatissimi Doctoris Aegidii Columnae Ord. Erem. S. Aug. resolutus. Bononiae, 1649, in 4° (Lanteri, op. cit., T. III, p. 399). Hujus operis prima pars tantum est edita.
4. Oratio, lingua patria exarata, de laudibus S. P. Augustini, sub tit. Trionfo glorioso del gran Patriarca Aur. Agostino celebrato nel giorno del suo feliciss. passaggio al Cielo. Roma, Cortellini, 1655. (Franc. M. Zacharia S. I., in Biblioth. Pistorensi (1752), p. 199.
5. Controversiae inter Episcopos et Regulares, atque Observationes Zachariae Pasqualigi, Cler. Reg., Romae, 1656, vol. in fol. (Bocca in suis catalogis).