Pavia: battesimo di Agostino
FRAXINELLI PAOLUS
Fraxinelli Fr. Paolus Bononiensis, Sacrae Theol. Doctor, fuit concionator et scriptor magni nominis. An. 1598-99 erat studii magister Papiae; anno vero 1608 renuntiatus fuit S. Theol. Magister, et an. 1613 in archigymnasio Bononiensi theologicae facaltatis publicus lector. Fuit insuper S. Inquisitionis pro Romandiola consultor; coenobii S. Iacobi Prior et suae provinciae praefectus. Interfuit capitulis generalibus Romae anno 1620 et 1625 Romae habitis, prima vice ut discretus, secunda autem ut Definitor Romandiolae Provinciae. Ab Urbano VIII Vicarius constitutus fuit Augustinianae Congregationis S. Io. de Carbonaria, et an. 1628 iterum munus docendi in Universitate Bononiensi suscepit. Obiit in patrio S. Iacobi coenobio die 18 octobris an. 1639. Opera eius sunt:
1. De sacerdotum obligationibus ad missas pro aliis ex iustitia celebrandas. Bononiae 1620, in 8°, Venetiis, 1626, in 8°, Maceratae (septima editio) 1628, in 8°, et additis Decretis S. Congr. Concilii, Urbani VIII eorumque declarationibus. Coloniae Agripp. Sumpt. Sebastiani Ketteler, 1693, in 12°.
2. Vita della B. Chiara da Montefalco Agostiniana, Bologna, per lo Ferroni, in 12°.
3. Resolutio dubitationis de missis pro defunctis R. P. Mag. F. Pauli Fraxinelli... secundo in lucem edita a R. P. Mag. Laurentio Maria Planchetto Bonon., eiusdem Ordinis et una cum secundo Quodlibeto Mag. Angeli Vancii. Caesenae, Nerius, 1630.
4. Della custodia degli Angeli, Bologna, 1626, per lo Ferroni.
5. Vita del B. Tommaso da Villanova; Vita del B. Giovanni da S. Facondo; Vita della B. Rita da Cascia, quae dicuntur impressae, sed ubinam nescimus.
6. Oratio praeliminaris ad Sacrae theologiae lecturam, ms.
7. Ara veri sacerdotis, ms. nam morte praeventus hoc opus auctor edere non potuit.
Referenze:
Herrera, T. II, p. 388; Ossinger, p. 369; Orlandi, Scritt. Bolognesi, p. 226; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 359