Pavia: battesimo di Agostino
FREGOSO AUGUSTINUS
Fregoso Fr. Augustinus Sosteneus, Neapolitanus, origine vero Genuensis, S. Theol. Mag., an. 1542 erat Vicarius conventus S. Laurentii Placentiae et an. 1574 mense augusti ipsi praeceptum fuit, ne quid ederet in lucem adversus Frisonarios, et ut de origine nostri claustralis habitus scriberet. Maxime floruit tempore generalatus Seripandi, et in operibus D. Patris Augustini fuit egregie versatus. Ad eumdem Seripandum direxit opera sequentia impressioni tradita, ab ipso correcta, et illustrata, quibus adiecit scholia, argumenta et indices, ac sunt: Divi Aurelii Augustini Ecclesiae Doctoris eximii Opusculorum Tomi tres. In primo omnia quae ad fidem et opera spectant declarantur. In secundo, Augustinus uti gratiae Christi, et liberi arbitrii defensor, in contemptores, atque inflatores, et praecipitatores illius Pelagianos verba dirigit etc.
In tertio Tomo ex Sacrarum Sctipturarum fonte atque ex Ecclesiasticorum dogmatum fluviis, verba in Pelagianos Augustinus haurit etc. tractans quae ad electionem, vocationem, glorificationemque spectant. Venetiis ex Officina Erasmiana Valgrisii, 1545, in 8° magno, ac deinde ibidem apud Comitum de Tridino Montis-Ferrati, 1547, in 8°.
Referenze:
Ossinger, p. 370; Gandolfo, p. 30, et Minieri-Riccio, Memorie degli scritt. nel regno di Napoli, p. 136