Pavia: battesimo di Agostino
FRIGERIO AMBROSIUS
Frigerio Fr. Ambrosius Bassanensis et non Vicentinus ut male asseritur a P. Lanteri, die 18 novembris 1537, ex Ambrosio Frigerio et Eleonora Rossi, coniugibus, primam lucem aspexit. Eremitanae S. Aug. Congregationi de Insubria, Bergomi, die 28 aprilis 1554 nomen dedit. Evasit vir ab integritate vitae, morum suavitate atque sacra et profana eruditione laudandus. Multum pro ipsius Congregationis bono adlaboravit. Fuit enim praedicator, praecipuorum coenobiorum prior, Definitor, Visitator ac tandem an. 1585 Vicarius Generalis. Hoc in munere carus fuit Clementi Pp. VIII, qui eum ad episcopatum Sabenici evexisset, si an. 1598, Ferrariae a morte non praeriperetur. Scripsit typisque edidit:
1. La gloriosa vita e gli eccelsi miracoli di S. Nicola da Tolentino, dagli antichi originali raccolta. Camerino appr. gli heredi di Ant. Gioioso 1578, 1 vol. in 4° cum iconibus summo artificio elaboratis, et universam dicti B. Nicolai historiam exibentibus. Fuit postea reimpressa Ferrariae, Victorius Baldini, 1588, in 4°; et iterum ibidem an. 1597 in 4°, nec non Bergomi 1602 in 4°; Mediolani cum additamentis P. Fr. Iacobi Albrici an. 1603 et Romae 1610 in 4°.
2. Vita di S. Chiara da Montefalco.
3. Prediche, discorsi, sermoni et Homiliae, quae adservabantur mss. in Bibliothecis suae Congregationis.
Referenze:
Calvi, Delle Mem. istor. della Congr. di Lombardia, Milano, 1669, p. 361-364, et Lanteri, Postr. Saec. Sex Relig. Aug., T. III, p. 122; Ossinger, p. 372; Panfilo f. 132; Elssius, p. 45; et Verci, Notizie sugli scritt. Bassanesi, Vol. I, p. 38-40