Pavia: battesimo di Agostino
FURCIO ANGELUS
de Furcio B. Angelus, Aprutinus, an. 1246 ex patre Adalipto et matre Albitia ortus, eique nomen Angeli impositum ferunt, quia illum pii parentes, cum diu prole caruissent, S. Michaelis Arcangeli patrocinio impetrarunt. Postquam adolescentiam in viam mandatorum Dei constanter traduxisset, duodeviginti annos natus, in Eremitano Histonii coenobio habitum sumpsit. Philosophicis studiis in Italia imbutus, a B. Clemente Auxinano Lutetiam Parisiorum deinde missus fuit, ubi praeceptorem nactus est eximium eiusdem Ordinis doctorem Aegidium Romanum, quo magistro in sacra theologia mirum fecit profectum.
In Italiam reversus, ab eodem B. Clemente in maioris S. P. Augustini Neapolis coenobio studiorum moderator constituitur, quod munus cum magno alumnorum in doctrina atque pietate profectu semper, quoad vixit, studiose exercuit. Tot vero inter egregias dotes, ea B. Angelus excelluit humilitate, ut binos episcopatus, Acernensem scilicet et Melphiensem, ultro sibi oblatos constantissime recusavit. Tandem meritis cumulatus, ac etiam multis miraculis clarus, octogenario maior die 6 febr. 1372 Neapoli ad coelestem patriam migravit, ibique sepultus et arca marmorea conditus. Sed eius exuviae an. 1808, die 13 augusti, pio Furcensium studio, in patria translatae fuerunt, eiusque cultum ab immemorabili tempore eidem Beato praestito Leo XIII confirmavit. B. Angelus autem ms. reliquit:
1. Commentaria super Matthaei Evangelium. Insuper.
2. Volumen eius sermonum asservabatur in nostra Bibl. Bononiensi.
Referenze:
omnes nostrates praesertim Gandolfo, p. 42 et Ossinger, p. 375