Pavia: battesimo di Agostino
GALLIMBERTI IOANNES
Gallimberti Fr. Ioannes Baptista, Mediolanensis. Insubricae nostrae Congregationis, spectabilis alumnus, vir non infimae doctrinae et erudutionis, nec non integritate morum conspicuus, ut eum vocat Philippus Argelati, Bibl. Script. Mediolanen., T. I, Parte II, fuit prius apud suam Congregationem magister novitiorum, et postea prior in coenobio Mediolanensi S. Mariae Coronatae. Hanc mortalem vitam finivit an. 1728. Opera ab eo scripta et relicta sunt:
1. Memoriale confessariorum, et pro concionibus examinandis. Ms. olim asservatum in Bibl. S. Mariae Coronatae.
2. Gemmea fragmenta, scilicet utriusque testamenti pretiosissima et fulgentissima verba, nec non SS. Patrum aliorumque auctorum veluti sidera selectissima dicta, et monita ad concionandum utilia, collecta per fratrem Ioan. Baptista Gallimbertum, ad commodiorem usum Religiosorum S. Mariae incoronatae, Vol. II, praelo parata an. 1683. Ibidem ms.
3. Collectio factorum, atque dictorum memorabilium ex scriptoribus profanis collectorum, ordine alphabetico digesta, et lingua italica conscripta: ms. in fol. adhuc tamen imperfectum.
4. Catalogo dei Religiosi vestiti in S. Maria incoronata dall'anno 1687 all'an. 1699, ms. in fol. Haec omnia se vidisse testatus est praefatus Argelati.
Referenze:
etiam Ossinger, p. 381, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 163