Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Gandolfo Dominicus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: GANDOLFO DOMINICUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

GANDOLFO DOMINICUS

 

 

 

Gandolfo Fr. Dominicus Antouius, Ligur de Vintimilio, alumnus Congr. Genuensis, S. Theol. Magister, ex honestis parentibus Io. Baptista et Maria Pelina Olignani Genuensi, die 27 novembris an. 1653 ortus et in regenerationis fonte Antonius Franciscus vocatus, Ordini Eremitano 15 an. agens suum dedit nomen. Vintimilii, Genuae, Viterbii ac Romae, ubi renuntiatus fuit Lector, sua perfecit studiorum curricula. Plures Italiae urbes in promulgatione Evangelii illustravit, praefuitque patrio coenobio et bibliothecae Aprosianae, quam selectis voluminibus ditavit, nec non coenobio Genuensi et suae Congregationi. Vir fuit, ait Ossinger, p. 383, omnibus artibus liberalibus instructus, et in sacris litteris peritissimus, qui apud omnes propter acre, et profundum ingenium, atque eruditionem historicam summo loco est habitus. Inter praecipuos Italiae Academicos ob doctrinae amplitudinem, atque nominis celebritatem adnumeratus fuit: nimirum inter Arcades et Infecundos Romae, Physiocriticos Senarum, atque Apatistas Florentiae. Decessit anno 1707. Multa scripsit tam latine quam italice, ex quibus praecipua sunt sequentia:

1. Il beneficato benificante ombreggiato nella Città di Ventimiglia remunerato ne' suoi benefizi fatti all'anime del Purgatorio. Discorso, Genova, Franchelli, 1679, in 12°.

2. Fiori poetici dell'eremo Agostiniano, Genova, Franchelli, 1682, in 12°.

3. Dispaccio Istorico, curioso ed erudito, raccolto da varie lettere e manoscritti del Padre Mondovi, per Giov. Antonio Veglia, 1695, in 4°, pp. 152. Continet hic fasciculus Epistolas 24, alterumque se daturum spondet editor Philibertus Hyacintus Gandolfi, si quidem hunc placuisse intellexisset.

4. Purpurae Augustinianae, seu clara et distincta Augustinianorum Cardinalium notitia, italice: Additione al dispaccio Istorico curioso, et erudito del Gandolfi: Le Porpore Agostiniane. Genova, 1696, in 4°.

5. Vita del Ven. Giovanni de Castro scritta dal M. R. P. Antonio del Castillo hispanice sub hoc tit.: La vita del Venerables y muy religioso P. Don Fray Guan de Castro, quam ipse italice reddit, sed edere non valuit, quamvis, ut typis ederetur, approbata fuisset a revisoribus Ordinis Mag. Aloysio Ferrari Priore Mediolani et Mag. Antonio Gagliardi Mediolanensi. (Cfr. Ordinis Regesta, Dd. 115, p. 51). Utraque ms. asservabatur in Biblioth. Aprosiana.

6. Lettera ad Ant. Magliabecchi, cui alia inseritur ad Henricum Noris, et extat inter epistolas CII Venetorum ad eumdem Magliabechium, Tom. I, p. 206.

7. Epitalamio sulle felici nozze celebrate fra gl'illustrissimi signori Antonio Grimaldi e Girolama Spinola, figliuola degl'Ill.mi Governatori di detta Città Girolamo Spinola e Tomassina Fiesca. In Genova, 1697 per Giob. Franchelli, in 4°.

8. Duae eius Epistolae missae ad Ioannem Andream Barotti et Mantuae datae die 3 augusti 1758 (?) circa catalogum numismatum confectum a Ioan. Maria Mazzucchelli sunt in cod. Vat. Lat. 10014, saec. XVIII.

9. Dissertatio Historica de ducentis celeberrimis Augustinianis Scriptoribus ex illis, qui obierunt post magnam unionem Ordinis Eremitici usque ad finem Tridentini Concilii, amplioris Bibliothecae Augustinensis edendae praevia... Addita sunt aliqua ad D. Nicolaum Tolentinatem, Beatos quosdam et Venerabiles eiusdem Ordinis spectantia... Romae, Typis Ioan. Franc. Buagni, 1704, in 4°. Edere quoque exoptabat alia opera ab ipso confecta, nempe: a) Frutti dell'Eloquenza Agostiniana, ovvero Panegirici, discorsi e orazioni d'alcuni cospicui Soggetti nella Religione Agostiniana con 4 lettere del P... b) Bibliothecam Augustinianam in qua plus quam sexcentum scriptores continebantur et inter hos plurimos insignes nostris historicis incognitos; c) Li splendori liguri svelati dalla penna del P. Fr. Domenico Antonio Gandolfo etc. principalmente ne' detti e fatti eroici; e gloriosi del Senato, Genovesi Patritii e Soggetti qualificati della Liguria, et alcuni anche della Corsica, con una descrizione delle suddette due regioni, e delle cose notabili delle medesime. Opus sane curiosum atque eruditum, 12 capitibus distinctum, in quibus tum geographice, tum historice, cum ethimologice Genuensis Respublica describebatur; sed mansit ms. et imperfectum in praedicta Bibl. Aprosiana, sicut et alia multa.

 

 

 

Referenze:

Cinelli, Bibliotheca Volante, Scanzia IV, p. 11; V, p. 7; VI, 71; VII, p. 43; XI, p. 124, et in XIII, p. 16, 46 et 47; Manno, Bibliogr. di Genova, p. 82; Gandolfi Dom. Ant. in opere supra memorato, nempe Dissert. Hist., pp. 388-97; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 9 et Lopez in Addit. ad Crusenii Monasticon, T. II, p. 115, T. III, p. 159, nec non Moreri, Dictior. Hist., T. III, Paris, 1718, p. 209