Pavia: battesimo di Agostino
GAVOTTI STEPHANUS
Gavotti Fr. Stephanus, Savonensis, dicitur ab Oldoino, Athen. Ligust., p. 505, "theologica doctrina clarus, mira eruditione morumque integritate illustris". Haec de illo leguntur in Registris Generalium: "anno 1472, 16 iulii. Fecimus bacalarium fratrem Stephanum Gavotum savonensem, locando ipsum in nostro studio et conventu papiensi, post illos bachalarios actuales qui ibidem nunc existunt et dedimus ei licentiam incorporandi in illa universitate ac faciendi omnes actus usque ad examen exclusive; ac commissimus magistro regenti dicti nostri studii quod una cum alio magistro deberent eum examinare et si sufficientem et idoneum ipsum invenirent ad dictum bacalariatus gradum acciperent". Die autem 5 novenibris, Bacc. nominatus, licentiam obtinuit sese incorporandi in Papiensi universitate ut inibi legeret sententias, et faceret omnes actus, quibus insignia magistralia assequeretur. Sed propter pestem Papiae tunc grassantem in aliud tempus hoc negotium distulit. Itaque Magisterium consequutus est post festum Paschatis an. 1483. An. 1494 mense iulio, electus fuit Definitor Provincialis.
Referenze:
Maiocchi-Casacca, Codex cit., Vol. V, pp. 386-402). Eo ipso anno, quo declaratus fuit S. Theol. Magister, nempe 1483, Epitaphia totius Orbis Terrarum a Ioanne Marcanova collecta, correxit, auxit atque edidit, prout affirmat Io. Vincentius Verzellinus, Raphael Sopranus, atque Iöcher in Lexico Eruditorum, T. II, col. 888. Noster Herrera, T. II, p. 399, illum nominat Stephanum Gravotum, atque refert carmen, quo eius sepulchrum Genuae honestatur.