Pavia: battesimo di Agostino
GEMINIANO A S. MANSUETO
Geminianus a S. Mansueto, Mediolanensis, Augustinianus Discalceatus, inter celebriores Italiae concionatores iure meritoque censetur; quapropter non tantum in cathedrali Mediolanensi, sed etiam Romae, Florentiae, Neapoli suas habuit ad popolum quadragesimales conciones cum ingenti omnium plausu. Anno 1742 praeses fuit provinciae Mediolanensis. Ob suam egregiam praedicandi peritiam tantam iniit apud Clementem XIII aestimationem, ut hic illum Episcopum eligendum putaverit; at semper humilis tam magnam dignitatem modeste recusavit. Obiit Mediolani mense septembri an. 1774. Typis evulgavit:
1. Dottrine ed azioni di S. Tomasso da Villanova, Milano, 1761, 1 vol. in 8°.
2. Prediche quaresimali. In Bassano,1773, in 8°.
3. Orazioni panegiriche, in Milano, 1774, per Giuseppe Marelli, in 8°. In Collectione panegyricorum selectorum Comi typis impressa, quae vol. 25 constat, nonnulli ab eodem auctore conscripti sermones, utpote magna laude digni, relati fuerunt. Haec ex Coelestino Tani, Commentaria cit., p. 97-98; Moreni, Bibliogr. Storico-Ragionata della Toscana, Vol. I, p. 418, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 438.