Pavia: battesimo di Agostino
de GENESTANO Marianus
de Genestano Fr. Marianus, S. Theol. Mag., de familia Pomicello vel Poncello ortum haubit an. 1450. Patre illius vita functo, scribit Lanteri, Erem. Sacrae August., Parte I, p. 293, Card. Reatinus annuens precibus pueri aviae, quae eiusdem Card. nutrix fuerat, Marianum alendum suscepit, atque instituendum tradidit Augustiniano, viro piissimo P. Mag. Andreae Tiburtino. Sub eo praeceptore pietatem ac litteras egregie doctus admodum iuvenis Erem. Ordinem ingressus fuit. Sexdecim annos natus ad Perusinum coenobium studiorum causa se contulit, et an. 1479, iam magisterii honorem adeptus perfectioris regularis observantiae studio ad Ilicetanam Congregationem transivit, eiusque regimen duabus vicibus, nempe an. 1484 et 1488 obtinuit. Ab Alexandro VI P. Mag. Gen. Anselmo de Montefalco ab officio se abdicanti, an. 1495 Vicarii gen. nomine suffectus fuit, et an. 1497 die 14 maii Romae in cap. gen. in accepto munere confirmatur. Variis legationibus ab eodem Pontifice cohonestatus fuit, una nempe ad Urbinatem Ducem, altera ad Pisauriensem Dominum Constantium Sforza ac tertia demum ad Fridericum Neapolitanum Regem, ex qua rediens Suessae maligno morbo correptus, die 14 decembris an. 1498 occubuit. Illius corpus ibidem primo tumulatum, postea, gen. Aegidio Viterbiense curante, an. 1513 Ilicetum prope Senas, translatum fuit. Antogonista dicitur fuisse Hieronimi Savonarolae. Praecipua autem eius laus expetenda est a summa illius eloquentiae praestantia, qua sibi immortale nomen comparavit. Illius scripta, quae supersunt, sunt haec:
1. Oratio habita coram Innocentio VIII dominica tertia adventus. (Romae Stephanus Planck), 1487 kal. ianuarias, in 4° (Cfr. Haim, n. 7553, et Proctor, n. 3679. Oratio eadem (Romae, Eucherius Silber), 1487. XIIII iam. in 4°. (Cfr. Hain, n. 7554 et Proctor n. 3832).
2. Oratio de passione Iesu Christi dicta Alexandro VI Pont. Max. frequenti senatu. Idibus aprilis MII, s. l. et typ. n. in 4°, iuxta Hain, n. 7555: VI Idus aprilis 1498 iuxta exemplar Bibl. Angelicae in B. 4, 16 etiam sine l. a. et typ. n., sed Romae, Eucherius Silber (Cfr. Proctor, n. 388).
3. Ristretti di prediche fatte dal P. Mariano dell'Ordine di S. Agostino nella Chiesa di S. Lorenzo in Firenze nella quaresima del 1489. Cod. 1186 chart. Florentiae in Bibl. Richardiana.
4. Predica del Ven. Maestro Mariano de' Frati Heremitani dell'Ordine di Sancto Agostino facta alle Murate a dì octo di Decembre 1484 la sera della sacratissima conceptlione di Nostra Donna. Cod. 35 inter Biscionianos Bibl. Leopoldinae-Laurentianae, saec. XV, n. VI, p. 68.
5. Predica del medesimo nel dì di S. Girolamo. Ibidem, n. VII, p. 73.
6. Pistola mandata dal medesimo alle suore di S. Gaggio. Dat. Licceti, 21 Ianuar. 1485. Ibidem, n. VIII, pp. 84-89.
7. Scrittura del P. Mariano da Genazzano, riguardante le differenze agitatesi tra la Repubblica di Lucca e gli Ebrei prestatori negli anni 1493-1494. Asservatur in Archiv. Status civ. Lucae: "Officio sopra la giurisdizione, 1493-1494, n. 54, sine tit.". (Cfr. Invent. Reg. Arch. di Stato di Lucca, VoI. I (Lucca 1872), p. 362. Vol. IV (Lucca, 1888) eiusdem Inventarii, p. 348 legitur adesse in eodem archiv. sub. tit.: mss. n. 113 in quo testatur Marianum nostrum celeberrimum Dei oratorem in illa civitate constituisse anno 1488 "egregiam societatem sub nomine Divi Martini Confessoris, quo illis inopibus subvenit maribus et feminis, qui verecundia quadam eleemosinam petere non audent". Instituit nempe Montem Pietatis. Noster Ossinger vero p. 393 sequentia refert opera ab eodem Mariano scripta, videlicet:
a) De vita et heroicis actionibus Religiosorum S. P. Augustini per octingentos annos, lib. 1;
b) Sermonum variorum, lib. 1;
c) Orationum, lib. 1;
d) Epistolarum, lib. 1;
e) Sermones de foestis B. M. Virginis;
f) Nonnulla et insignia theologiae opuscula; quae quidem a me inveniri non potuerunt, quum submersa in mari Tyrreno una cum navigio, quo Neapoli ad Urbem deferebantur paucis ante eius obitum diebus, deperdita dicuntur.
Referenze:
Brandolini, Oratio Parentalis Ven. Mag. Mariani Zenazanensis, Cod. 714, Bibl. Angelicae Urbis, p. 18, et P. D. A. Perini, Un Emulo di Fr. Girolamo Savonarola Fr. Mariano da Genazzano, Roma, 1917, p. 91