Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Genestano Stephanus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: GENESTANO STEPHANUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de GENESTANO STEPHANUS

 

 

 

de Genestano Fr. Stephanus die 20 Octobris 1486 in Registris Generalis Anselmi de Montefalchio comparuit in quoddam judicio in Curia peracto, nomine et vice magistri Petri Iacobi de Tuscanella, quo quetatiam praesentavit cujusdam pecuniarum summae a mag. Iacobo de Tuscanella solutae (Dd. 8, f. 171v). Die 28 Aprilis 1489 assumptus fuit in socium sacristae ecclesiae S. Augustini de Urbe destinatusque in magistrum novitiorum. Die 1 Iunii eiusdem anni definitor Provinciae Romanae in capitulo eligitur. Intimus Mariano de Genezzano, totius Ordinis Generalis, inde fuit, et propter eius bonae vitae instituta, integros mores atque decentem eius exemplaritatem Patres de eius integritate diligentia ac bono animo fidentes, die 7 Februarii 1499, in Rectorem Ecclesiae S. Mattaei in Merulana illum instituerunt. Inde fit S. Theologiae Baccalaureus et Raphaeli Riario S. R. E. Diac. Cardinali S. Giorgi ad Valum Aureum, Pontificio Camerario et Ordinis Augustiniani Protectori acceptissimus evasit, sicut et Magistro Gratiano de Fulgineo Ordinis Vicario Generali.

Eum Gispertus Senilis electus et confirmatus Episcopus Rapollenus, in istrumento, quod in charta pergamena exaratum in archivo Coenobii Romani conservatur. Bononiae rogato die 11 Ianuarii an. 1507, suum Procuratorem, officialem Vicarium, provisorem et actorem ad possessionem suae Ecclesiae capiendam, et ad illam in spiritualibus et temporalibus administrandam deputavit. Fuit etiam eiusdem familiaris et capellanus, et tandem a praefato Cardinale Riario die 28 decembris 1515 S. Mariae Aegiptiacae de Urbe de Regione Ripae Ecclesiae in parochum constitutus. Ms. tractatum reliquit cui tituius: De peccatis Luciferi et Adami asservatum in Bibl. Angelica de Urbe in libro miscel. ZZ. 3, 11. Inc. "Post casum Luciferi, qui superbia inflatus".

 

 

 

Referenze:

Herrera, T. II, p 399.