Pavia: battesimo di Agostino
de GENUA VALERIUS
de Genua Fr. Valerius, dicitur a Pamphilo, Chronica cit., p. 97v, philosophus et in omni liberali arte, medicinae praesertim, exercitatus: grandaevus se ad Ordinem Augustinianum transferens, ita in eo profecit, ut non solum corporum, sed animarum quoque nobilissimus atque optimus medicus evaserit. Fuit Regens Romanus, et an. 1505 Vicarius Gen. monasterii Genuensis. Anno 1512, mense decembris exemptus est rebus humanis. Die enim 22 hujus mensis generalis Aegidius de Viterbio in Registro, mag. Valerii Genuensis obitum sibi renuntiatum asserit. Hieronymus Roman, Centuria 12, f. 111 Valerium in Congregatione Baptistinorum Genuensium an. 1510 floruisse, sanctitate et religione suam sodalitatem reddidisse illustrem, aeternumque sibi nomen eximia doctrina comparasse testatur. Pamphilus tandem l. c. refert illum etiam multa scripsisse, quae in eius excessu ex hac vita subrepta fuisse.
Referenze:
Herrera, opus cit., T. II, p. 506