Pavia: battesimo di Agostino
GERVASIUS AUGUSTINUS
Gervasio Fr. Augustinus (de quo Lanteri, Eremi Sacrae August., Part. I, p. 59, loquitur prout sequitur), ortum habuit Montorii in dioecesi Salernitana die 22 ian. 1730. Ordinem Augustinianum Solofrae amplexus, mentis perspicacia atque ingenii praestantia inter coaequales excelluit. Neapoli, Bononiae, Patavii sua studiorum curricula perfecit. An. 1759 Studiorum Regens renuntiatus, atque inde laurea magistrali redimitus, celebris theologi nomen sibi comparavit; quapropter an. 1763 ab Imp. Maria Theresia publicus theologicae facultatis professor ad perinsigne Viennense Archigymnasium vocatus fuit, ibique summa cum laude docuit usque ad an. 1768, quo valetudinis causa dimissionem impetravit, annua 300 florenorum pensione, atque Caesarei theologi titulo obtento. Haec antem pensio illi perduravit tantum usque ad annum 1770, quo ad Episcopatum Gallipolitanum die 29 ian. evectus fuit. Anno 1784 a Neapolitano Rege praesentatur ad Episcopatum Melphitanum, quae tamen praesentatio ob quasdam cum Gubernio exortas controversias approbationem Summi Pontificis non obtinuit. Demum an. 1792, die 27 febr. translatus fuit ad Archiepiscopatum Capuanum, cuius Sedis possessionem adiit die 18 martii eiusdem anni. Eodem tempore egit Capellanum Maiorem Regni utriusque Siciliae, et Praesidem regiae studiorum Neapoletanae Universitatis. Rexit Capuanam Ecclesiam an. 14, atque Neapoli ad meliorem vitam transivit die 17 martii 1806. Illius cadaver Capuam translatum in Cathedrali sepelitur. Eius extant sequentia:
1. Opera theologica, 4 tomis. Vindobonae, 1764-66, tractatus continentia
tomo I: De legibus, peccatis et peccatorum poenis;
tomo II: De Verbo Dei incarnato;
tomo III: De sacramentis in genere, et de baptismo, et confirmatione;
tomo IV: De sacramentis Eucharistiae, poenitentiae, extremae unctionis, ordinis et matrimonii. Hic postremus tomus fuit etiam separatim impressus, Viennae, 1766, 5 libris, quibus praecedit: Dissertatio hist-critica, et omnes duobus vol. reimpressi iterum Vindobonae, an. 1781.
2. Oratio funebris in laudem Francisci I Imperatoris, pariter impressa.
Referenze:
Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 222, et Hurter, Nomencl. Lit., T. V, col. 637, nec non Rosenthal, biblop. Monacen., cat. 150, n. 2236-7