Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Gianni Adamus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: GIANNI ADAMUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

GIANNI ADAMUS

 

 

 

Gianni Fr. Adamus, Florentinus, dictus etiam Adamantius et italice Diamante, anno 1549 erat Patavii studens; an. 1551 ibidem cursor; an. 1553 Florentiae studii magister, et an. 1555 in romano coenobio S. P. Augustini Lector. An. 1556 ab Ordinis Priore Generali P. Christophoro Patavino fit Ordinis Scriba sive Secretarius, atque an. 1565 die 14 iunii Florentiae Sacrae Theol. Magister renuntiatur, eodemque tempore suae Pisarum Provinciae regimini praeficitur, quod munus iterum obtinuit an. 1576. Teste Iosepho Panphilo f. 130, vir fuit humanissimus, graecis, hebraicis et latinis litteris exornatus; insignis geographus ac mathematicus; a catholicis Helvetiis an. 1563 ad Concilium Tridentinum orator missus, theologi interea functus munere Card. Madrucci Pontificii Legati; ac tandem a Gregorio XIII Pont. Max. Romam, vocatus, Thalmud Hebraeorum, eiusque glossas, adnotationes atque interpretationes ad limam revocare et emendare iubetur. Verum dum huiusmodi labori incumberet, die 17 ian. 1581 hanc mortalem vitam finivit, humatusque iacet in templo S. P. Augustini. Eius opera sunt:

1. Carmen latinum, seu Hexastycon, quo laudavit Hexameron nostri Aegidii Romani; Columni a nostrate P. Iuliano Collensi in lucem editum, Romae, Bladus, an. 1549, in fol. f. 1v.

2. Registrum seu Diarium Fratrum Heremitarum S. Augustini ex amministratione Rever.mi Patris Magistri Christophori Patavini eiusdem Ordinis Praesulis Generalis, liber quintus scribente ac dirigente Fratre Adamantio Florentino Baccalario licentiato MDLVII Romae. Asservatur Romae in Archivo Ordinis sub litt. Dd. 27, in fol.

3. Oratio habita a reverendo Padre (sic) Diamante Ordinis Heremitarum nomine oratoris Septem Cantonum Helveticorum Catholicorum in eius comparitione die XX Martii MDLXII, una cum responsione Sanctae Synodi. Ripae, 1562. Fuit iterum impressa Parisiis an. 1563, in Actis Concilii, Lovanii, 1567, p. 157; inter orationes.... responsa etc. a D. Farrio, Venetiis, 1567, p. 77; in Collectione Conciliorum Philippi Labei et Gabrielis Cassartii, Parisiis, 1672, T. XIV, col. 1193 et seq. et apud Le Plat, Monum. ad historiam Conc. Trident, pot. illustr. ampliss. Collectio, Lovanii, 1785, T. V, p. 121. Prima editio est in Bibl. Angalica in Miscell., N. 21, 40, et ms. in Bibl. Vat. Barb. N. A. 3265.

4. Oratio Viennae habita de reformandis. Reperitur mss. una cum praecedenti in Bibl. Vat. Barber. et in eodem codice.

5. Diario (Concilii Tridentini) scritto da Fr. Adamanzio di Firenze Agostiniano, in cod. 1276, Bilb. Corsinianae Urbis.

6. Censurae in commentaria Radak et Rablag, quae, iuxta Le-Long in Bibl. Sacra, T. II, p. 96 in Bibl. Neophitorum reperiebantur.

7. Censurae in Machazor Hebraeorum, id est: volumen precum, horarum, rituum et caerimoniarum per R. P. Magistrum Adamantium florentinum Ord. Erem. S. Aug.ni factae, exhibitae die IX mensis novembris MDLXXX. In Bibl. Vaticana, Cod. 149 Borgianus Lat., chart. in fol. parvo, forsan auctogr., ff. 54. In Codice Vat. Chisiano R. II, 62, continente: Auctores sive scriptores ex sacro Ordine Eremitano S. Augustini chronologice exarato ab anonimo N. Ord. scriptore saec. XVI, f. 144, 1egitur: "M. Adamas Ioannices florentinus Iliada et Odjsseam et Batrachomjomachiam Homeri carmine heroico ita in latinum vertit ut carmen carmini et hemistichium hemistichio pene semper reddiderit. Habet etiam prae manibus Lexicon Chaldaicum, grande opus, in quo praeter voces omnes Chaldaicas vocabulorum etiam cujuscumque generis artium nomenclaturas colligit. Descripsit etiam Italiae Geographiam, ita ut omnes regiones eiusdem exactissime et minutissime, uti nunc se abentur, descripserit cum antiquis nomenclaturis. Item scientiarum artium, facultatum cuiuscumque generis tabulas". 

 

 

 

Referenze:

Negri, Ist. degli scritt. Fiorent., Ferrara, 1722, p. 2; Mazzuchelli, Scritt. d'lt. T. I, part. I, p. 128; Ossinger, p. 14; Crusenius, Virorum Ill. O. E. S. A. Elogia, p. 173. ubi et Adamantii effigies invenitur; Theiner, Acta genuina S. Oecum. Conc. Tridentini, Agram, 1874, p. 695; Calenzio Gen. Doc. inediti e nuovi lavori Lett. sul Conc. di Trento, 1874, p. 421, 532; Herrera, T. I, p. 63; et Lanteri, Add. ad. Crusenii Monasticon, p. 714