Pavia: battesimo di Agostino
GIAPPESI IACOBUS
Giappesi Fr. Iacobus, Perusinus, vixit saec. XVIII ineunte. Is cum sufficienti doctrina rerumque agendarum peritia ornatus extitisset, et in Romana Curia per decennium assiduo labore et maturitate in causis, negotiisque pertactandis sibi non vulgaria merita comparasset, ac esset Baccalaureatus gradu decoratus, sub die 19 octobris 1703 magistralia privilegia obtinuit a R.mo P. Generali Serani, qui eum plurimum dilexit. A R.mo autem P. Gen.li Summatico die 3 Iulii 1714 facultatem adeptus fuit imprimendi Ordinis Cerimoniale, quod prodiit suppresso nomine, et an. 1716, articulari morbo correptus, in Domino obiit, aetatis suae an. 72. Edidit itaque librum cui titulus:
1. Sacrae Caerimoniae ex variis auctoribus et cerimonialibus collectae, iuxta Ritum Sanctae Romanae Ecclesiae et usui Fratrum Eremitarum S. Augustini specialiter accomodatae. Romae, 1714, Apud Franciscum Gonzagam in 4°. Ex Ordinis Regestis.
2. Memorie della Chiesa e Convento di S. Agostino di Perugia mss. olim in archivo dicti Conventus, nunc autem in Bibl. Commun. Perusina vel in archivo status illius civitatis. Haec historia habet pro tit. Libr. divers.; est bene ordinata in capitulis et cap. XX praetiosas memorias continet illustrium virorum Augustinensium qui in dicto conventu floruerunt.
Referenze:
Vermiglioli, Biografia degli Scrit. Perugini, T. II, p. 25, qui illum vocat Giapessi et affirmat obiisse mense maio an. 1720