Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Gioia Augustinus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: GIOIA AUGUSTINUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

GIOIA AUGUSTINUS

 

 

 

Gioia Fr. Augustinus, de Iuvenatio in Peucetia, S. Theol. Mag. unus fuit e praecipuis Eremitani Ordinis moderatoribus, qui nedum virtutum splendore verum etiam doctrinae amplitudine maxime floruerunt, ut ex permultis patet elogiis tum italicis, tum graecis, tum latinis, quae occasione illius ad generalatum elationis nobiliora Italiae ingenia in ipsum certatim congesserunt, quaeque typis edita in Bibliotheca Angelica asservantur. Fruebatur etiam peculiari gratia atque existimatione apud immortalem Pont. Benedictum XIV, qui complures familiares epistolas ad illum sua manu scripsit, eumque ante susceptum universi Ordinis regimen (erat tunc Assistens) Visitatorem Apostolicum constituit, atque non semel aegrotantem visitavit. De illo etiam aliquando dixit quod cum multa Apostolicae Sedis approbatione atque Ordinis utilitate cum Visitatoris tum Generalis officium exercuit. Fuit insuper Examinator Episcoporum, et sub Generali Schiaffinati Ordinis Secretarium egit. Tandem an. 1745, die 5 iunii in comitiis gen. Bononiae coactis, cum esset Italiae Assistens, electus fuit Prior Generalis ad vitam. Anno 1746 iuxta sciographiam Architecti Aloysii Vanvitelli, veteri penitus everso a fundamentis magnificum S. Augustini de Urbe coenobium excitavit. Quo extructo, omnium moerore, die 1 nov. 1751 post longam infirmitatem patientissime toleratam, ac petita et accepta benedictione papali in osculo Domini expiravit, aetatis suae 57. Typis dedit:

1. Decreta Visitationis Apostolicae peractae in Provinciae Terrae Laboris. Alla Sacra Congr. della Disciplina Regolare, Roma, 1700.

2. Acta Sacrae Visitationis Apostolicae in Provincia Romana Ordinis S. Augustini Discalceatorum peractae an. 1747-1748, Romae, 1748, in 4°.

3. Reg. Litt. eius Generalatus, quod asservatur in Archivo Ordinis.

4. Diurnum Augustinianum ad usum fratrum et monialium Ord. Erem. S. Augustini iussu Augustini Gioia Ordinis Prioris Generalis editum. Venetiis, 1751.

5. Votum alla Sac. Congregazione della disciplina Regolare. Typ. Romana in 8°, Roma 1700. 

 

 

 

Referenze:

Describitur eius vita in Regesto Ordinis, Dd. 193, p. 86 et a Lanteri, Eremi Sacrae August., Part. I, p. 326-28.