Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Giotgi Antonius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: GIORGI ANTONIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

GIORGI ANTONIUS

 

 

 

Giorgi Fr. Antonius Augustinus, unus fuit ex viris saeculi decimi octavi eruditissimis, ut eius universalis fama, atque in lucem edita praeclara ipsius opera aperte testantur. Natus est in oppido S. Mauri prope Ariminum in Aemilia, die 10 maii anni 1711, ac vocatus fuit in regenerationis lavacro Franciscus Maria. Anno 16 aetatis suae Bononiae Augustinianam tunicam induit. Studiorum curriculum Caesenae, Veronae, Bononiae, Paduae egit, et magistros habuit P.P. Guilelmum Sforza, Augustinum Gioia, Joannem Laurentium Berti et Nicolaum Troisio. Praeter sacras disciplinas, linguam hebraicam, chaldaicam, syriacam et samaritam didicit, atque in graeco idiomate doctissimus evasit. Absoluto studiorum curriculo, anno 1738 Romam petivit cum collegialis qualitate, at a docendi munere detentus Regentiam suam primo Aquila exercuit et postea Mediolani, Paduae, Bononiae ac Florentiae. Quippe quod vir erat raro ingenio praeditus, idcirco in ecclesiasticis ac philologicis studiis plurimum profectum fecit, adeo ut apud sapientissimum Bononiensem Antistitem, a quo sacros ordines accepit, Prosperum Lambertini; qui postea fuit Papa Benedictus XIV, magnam existimationem atque gratiam sibi comparaverit. Hic vere immortalis Pontifex, qui optime litteratos homines internoscebat, atque peramanter tractabat, postquam ad romanam Petri cathedram evectus fuit, Georgium nostrum Romam arcessivit, qui statim potuit apud hanc scientiarum magistram doctrinae suae amplitudinem omnibus palam facere; nam profundissimae rerum theologicarum cognitioni plurimam etiam variarum orientalium linguarum rerumque historicarum peritiam adiungebat, qua nimirum multiplici eruditione pretiosa illa volumina elucubravit, quibus totam Europam in sui admirationem convertit. Quapropter nil profecto mirum si ex omnibus mundi plagis viri eruditiores hunc Augustinianum coenobitam de difficillimis quaestionibus consulebant, eiusque judicia ut perentoria habebant. Accidit interea ut quidam hispani theologi haud sine exiguo praefati Summi Pontificis dolore nostratis doctissimi Cardinalis Henrici Noris Historiam Pelagianam damnare praesumpserint quare idem Pontifex eiusdem operis apologiam huic nostro Giorgi commisit; aequum enim erat ut Augustinianum doctissimum alter Augustinianus eidem doctrina minime impar ab iniquis detractorum calumniis defenderet. In quo quidem negotio perficiendo ita Augustinus noster expectationi Pontificis plene satisfecit, ut hic illum inter viros doctiores adnumeraverit quos apud se de rebus ad Religionem spectantibus discutiendum in suo palatio congregabat, atque insuper Bibliothecae Angelicae praefectum constituerit. Tanti viri fama longe lateque diffusa, illum Viennensis Academia in suum Theologiae professorem expetivit, quem tamen locum romanae mansioni minime praeferendum existimavit. Post mortem Benedicti XIV totum se dedit notissimo operi elucubrando, cui titulus: "Alphabetum Tibetanum missionum Apostolicarum commodo editum", ad quod sane perarduum opus perficiendum profunda qua pollebat undecim linguarum peritia multo illi adiumento fuit. De hoc egregio opere ita habet Nova Encyclopedia Popularis edita anno 1846: "Se posteriori scrittori ci hanno procurato sul Tibet nozioni più esatte che quelle raccolte dal Giorgi, pure sarebbe troppa ingratitudine sconoscere il merito che per sempre rimane al nostro Italiano di aver primo dischiusa una via intentata e preparata alle dottrine orientalistiche una preziosa raccolta di cognizioni che non hanno nemmeno oggidì cessato di essere vere e preziose". Hoc Alphabetum Tibetanum quod continet non ea tantum quae ad Tibetanorum linguam addiscendam pertinent, verum etiam ea quae historiam respiciunt illius regionis, chronologicam regum et Magnorum Lamarum religionem, mores, cosmogoniam, geographiam etc., magna ex parte in linguam germanicam versum a G. N. Eyring, fuit insertum in Bibliotheca istorica Gatterer Tom. V, VI, et VII. Sed quid de hoc libro sentiendum sit perspicue testatur eruditissimus vir Ioannes Wenckelman Praeses antiquitatum romanarum et Bibliothecae Vaticanae Scriptor, huiusmodi approbationem emittens: "Iussu R.mi P. Mag. S. Palatii Apostolici Thomae Augustini Ricchini perlegi Rev. P. Augustini Georgi Eremitae Augustiniani Alphabetum missionum apostolicarum commodo editum. Opus arduum et a nemine unquam tentatum, in quo tam Religionis promovendae studio, quam plurium linguarum peritia insigna et pietatis et doctrinae documenta dedit auctor celeberrimus. Reclusit ille in hoc opere penetralia Tibetanorum scientiae et idolatriae, viamque commostravit iis, quibus provincia obtigerit, veri Numinis cultum in his regionibus docendi, qua errores strenue profligare et veram unicamque salutis doctrinam expeditius propagare possint. Eruditi vero merito ei plaudant, accemptamque ei referant variam utilemque multarum rerum notitiam, quam nisi ipse huic molimini subeundo par fuisset, forsitam caruerimus, nomenque illius Religioni et eruditioni sacrum posteritatis memoriae commendent. Quare publicae utilitatis commodo tipis vulgandum censeo. Cum esset multae apud nostrates auctoritatis, multoque etiam amore Augustinianum Ordinem prosequeretur, in id sedulo incubuit ut nimirum regularem observantiam instauraret, scholas ad meliorem methodum revocaret, atque politiarum litterarum studium promoveret, praesertim eo tempore quo totius Ordinis Vicarii Generalis nomine primatum tenuit. Tanti viri praestantia eiusque doctrinae amplitudo morumque probitas clarius patebunt ex sequentibus verbis quae ad litteram transcribo ex epistola encyclica tipis edita, quam post illius obitum Congregatio generalis totius Ordinis ad singulas Provincias transmisit. Haec autem sunt ipsissima eisdem epistolae verba: "Augustinus Antonius Giorgi in oppido S. Mauri in Aemilia tunc dioecesis Ariminesis anno reparatae salutis 1711 piis honestisque parentibus ortus est. Transacta laudabiliter pueritia, adolescens factus in coenobio S. Iacobi Maioris Bononiae Augustinianae Familiae nomen dedit; et expleto tirocinii anno, solemnem emisit votorum professionem. Pietati, religiosaeque observantiae liberalium artium, rerumque theologicarum studium sedulo coniunxit, et quia maximo mentis acumine, tenacique praeditus erat memoria adeo proficiebat in scientiis ut omnibus magistris suis admirationi fuerit. Peracto exinde magna cum sui laude studiorum omnium curriculo, jure merito Regentis charactere fuit insignitus, quod munus in Licaeis Aquilano, Florentino, Mediolanensi, Patavino, et Bononiensi non sine Ordinis honore juvenumque progressu plurium annorum spatio exercuit. Tantam propterea sibi comparavit existimationem ut Romam vocatus fuerit in Sapientiae Archigymnasio Sacrarum Scripturarum interpres; et quoniam Hermeneutica ad apicem juris pollebat, ideoque plaudente Roma, auditoribus proficientibus suo semper functus est munere...

Aequum fuit igitur ut tanto viro digna merces in Ordine Nostro rependeretur, ac ad honorificum altioremque Procuratoris generalis gradum promoveretur, quod munus octodecim annis laudabiliter, communique nostratium plausu exercuit, dum eodem tempore Angelicae Bibliothecae vigilans Praefectus erat. Contigit, autem ut propter aegritudinem ac mortem Rev.mi P. Francisci Xaverii Vasquez Peruani bon. mem. primo Commissarius, dein Vicarius Generalis universi Ordinis designaretur; et quid toto Praefecturae suae tempore probus archimandrita commendabilius non praestitit? Omnibus compertum est quaenam eiusdem fuerit in negociis dexteritas, quae in curis vigilantia, quod in dubiis consilium quaeque in arduis prudentia, et in promovenda regulari observantia zelus et in restaurandis philosophicis studiis ardor. Quamvis supremus esset Ordinis Moderator nihil de vitae anterioris consuetudine permutavit. Parcus in victu, in vestitu pauper, hilaris vultu, omnibus urbanus, sincerus in dictis, in iudiciis aequus, erga devios justus, in resipiscentes clemens... Sed inter caeteras virtutes in eo praecipue eluxit humilitas, quam etsi quibuscumque in circumstantiis exercuerit, majorem tamen ostendit cum ad fausta amicorum gratulantium auspicia quod Clemens XIV Pont. Max. amplissimo Purputatorum Senatui eum adscribere designaverit, vel ut nonnulli arbitrabantur adscripserit, summam animi perturbationem sincere passus fuit, quae et foras luculenter erupit. Omittimus pecuniarum contemptum, quem semper in corde gessit et opere, et liberalitatem maximam, qua Angelicam Bibliothecam auxit, dotavit, de theologo perenniter providit, et liberalitatem etiam in pauperum sinus effusam, quia obtenta ab iis, ad quos impertiri spectat, licentia, secreto inopes sublevavit, nudos cooperuit, dotem puellabus suppeditavit... Verumtamen hunc Ordinis nostri fulgentissimum solem, hunc virum piissimum, parentem optimum, scientiarum fulcimen, philosophum, theologum, poetam, historicum, antiquitatum patrem, exoticae polygraphiae peritissimum, heu miseri! terque quaterque infelices amisimus". Postrema autem ipsius obeuntis momenta ita in praefata epistola describuntur: "Mense itaque Aprilis mox elapsi aegrotare coepit piissimus et numquam satis laudibus celebrandus R.mus Georgius noster morbo qui pituita dicitur, et cum non tam gravis primo foret, ei non obsistebat quin litteris, divinis que laudibus diu notuque vocaret. Verumtamen ingravescente languore, ac vires deficere sibi sentiens, supremum sibi superventurum diem praevidit. Hinc sacra praemissa exomologesi nono Kalendas Maii eucharistico petiit refici pane. Aderamus omnes nos, qui pro eius anima preces Deo fundebamus, ipse vero divino aestuans amore, eaque qua solebat caritate flagrare cum quotidie caelestem sumeret cibum, divinum Redemptorem iam ori proximum humillima et flammis amoris plena oratione alloqui coepit, et tantus fuit in dicendo fervor, ut nos cum adstantibus prae dulcedine lacrymas tenere non potuerimus... Jacebat Rev.mus Pater supinus in lecto morbum licet nimis molestum imperturbato animo, atque invicta tolerans patientia, ita ut omnes adstantes, eique inservientes obstuperent quomodo inter dolorum acerbitatem vox nulla gemitus, questusque de eius erumperet pectore, cum nil aliud audiretur ab ipso nisi vel divinae voluntati perfecta conformatio, vel divini Nominis religiosa expressio, vel psalmodia. Audiens interea adesse apud se supremum Ordinis Moderatorem, paucas, o mirum! collegit vires, quia jam agebat animam, et caput detegere conatus, ei manus osculatus est. Mortem jam proximam sentiens, nullam animi perturbationem est passus, sed mortem ipsam sereno aspexit oculo, cupiens cum Apostolo Paolo dissolvi et esse cum Christo. Voti compos effectus est. Nam IV nonas maii, qua die festum celebrabatur S. Matris Monicae, erga quam dum vixit maximam fovit devotionem, hora circiter decima, integro aspectu et auditu, sana mente, oculis ad coelum versis, adstantibus et orantibus fratribus, suum Deo commendans agonem, psalmosque recitans, plenus meritis, cumulatus virtutibus, in bona senectute placidissime ad Superos evolavit annos natus 86. Sepultus fuit in ecclesia S. P. Augustini Romae, ubi ad sacellum S. Matris Monicae legitur illius epitaphium in marmoreo lapide insculptum. Ita Lanteri in Saecul. Aug., Tomo III, pag. 213 fere ad litteram. Doctissimi viri physiognomia ita delineata fuit in Ephemeride "Rivista d'Italia", Vol. I, 1889, p. 315: "Fu egli sempre di gioviale aspetto e avvenente, di mediocre statura, umano ed affabile, di volto ilare, socevole, amico sincero e pieno di quei tratti che esigono ad un tempo istesso amore e rispetto. Ebbe in dono dalla natura uno spirito vivo e penetrante, ma capace insieme della più seria applicazione. Fu dotato di vasta memoria, che gli si mantenne attiva fino all'anno ottantesimo sesto della sua età. Ritenuto nelle sue opinioni, aperto ed ingenuo ne' suoi discorsi, desideroso d'istruire ancora senza sembrarlo, modesto, ma inappellabile nel decidere, amante del merito e desioso di farlo conoscere, pieno di urbanità, inclinato alla beneficenza, impegnato esternamente per la verità, rappresentò sempre in se medesimo il più deciso carattere d'uomo virtuoso ed onesto, in modo che i di lui nemici ed invidiosi medesimi furono necessitati a rispettarlo". Opera eius autem sunt sequentia:

1. Alphabetum Tibetanum missionum Apostolicarum commodo editum. Praemissa est disquisitio quae de vario litterarum ac regionis nomine, gentis origine, moribus, superstitione ac Manichaeismo fuse disseritur. Besusobrii calumniae in sanctum Angustinum, aliosque Ecclesiae Patres refutantur. Romae MDCCLXII, Typis Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, Superiorum Facultate, Tom. in 4°, pagg. 820 cum 94 praefationis et quatuor tabulis xilographicis.

2. Christotimi Ameristae (videlicet honorator Christi indivisi) adversus epistolas duas ab Anonymo censore (Joanne Baptista Faure S. I.) in dissertationem commonitoriam Camilli Blasi de festo Cordis Iesu vulgatas antihaerreticus. Accedit mantissa contra epistolium tertium nuper recognitum. Romae 1772, apud Benedictum Francesi, praesidum facultate. Vol. 1 in 4°, pagg. 380. Hoc opus anonymum prodiit (Cfr. Giov. Batta. Passano Diss. di opere anonime e pseudomine di Scrittori italiani, Milano 1848, Tom. pag. 203). Littera, quae sub nomine Antropisti Teriomaci (videlicet homunculi certantis cum feris) quae invenitur in mantissis Blasii Antiherretici est etiam nostratis P. Giorgi, et est 11a, illic in ordine disposita.

3. Grammatica Copto-Araba. Typis de Propaganda Fide 1778, in 8°.

4. De Inscriptionibus Palmirenis quae in Museo Capitulino adservantur interpretandis. Epistola ad eruditissimum virum Nicolaum Canonicum Fogginium Corsinianae bibliotecae praefectum. Romae apud Antonium Fulgonium 1782, praesidum approbatione. Tom. 1 in 8°, pagg. 176. Item insenta est Tom. IV Musaei Capit. (qui continet Anaglypta) Romae 1782 in fol.

5. Fragmentum Evangelii S. Joannis Graeco-Copto-Thebaicum saeculi IV additamentum ex vetustissimis membranis lectionum evangelicarum Divinae Missae cod. Diaconici Reliquiae et liturgica alia fragmenta veteris Thebaidensium ecclesiae ante Dioscorum ex Veliterno Museo Borgiano nunc prodeunt in latinum versa et notis illustrata. Romae apud Antonium Fulgonium 1789. Praesidum facultate, Vol. 1 in 4°, pp. 488 una cum praefactione pp. OXCII et tribus tabulis. In hoc opere habetur etiam effigies ipsius auctoris aere impressa anno 1785. Extat quoque in Tom IV anedoctorum litterarium ex Mss. Codic. Romae 1783 in 8° a pag. 47 ad 288.

6. De Miraculis Sancti Coluthi et reliquiis actorum Sancti Panesuis martyrum Thebaica fragmenta duo, alterum auctius, alterum nunc primum editum. Romae 1793, typis de Propaganda Fide, 1 Vol. in 4°,

7. De Versionibus syriacis novi Testamenti epistola.

8. Judicium de Alexandri Sardii theogonia per epistolam ad Hieronymum Ferrium. Habetur in opere Sardii: Numinum et heorum Origines. Romae, 1775, in 4°, p. XI.

9. Fragmentum copticum ex actis S. Coluthi martyris erutum ex membranis vetustissimis saeculi V ac latine redditum.

10. Adnotationes ad omnes locos S. P. Augustini citatos ab Adriano Cardinali in libro de vera Philosophia ex quatuor Ecclesiae Doctoribus. Hoc opus edidit Benedictus Passioneius, in 4°, Romae, 1775.

11. Monitum ad Sacerdotes et Clerum S. Sorianae Ecclesiae, quod extat ante Breviarium feriale Syriacum SS. Ephrem et Jacob. Romae, 1787, in 4°.

12. Epigramma graecum cum versione latina in dissert. historica Francisci Perezii Bayeri cui titulus: Damasus et Laurentius Hispanis asserti et vindicati. Habetur inter prolegomena eiusdem dissertationis.

13. Epistola ad clar. Bernardum de Rossi, quae inserta est in nova appendice corporis historiae Byzantinae.

14. Epistola Andreae Christiano Hevidio de variis versionibus arabicis sacrae Scripturae, praesertim de arabico-samaritana. Invenitur in calce Operis Hevidiani, Romae editae, ann. 1780.

15. Relazione sopra le Opere del Cardinale Noris che si pretendeva essere state proibite, cavata da vari manuscritti autentici stati consegnati all'Assessore del S. Officio dalla Santità di N. Signore Benedetto XIV nell'udienza della Feria quinta 23 Febbraio 1758. Ms. in fol. existens in Arch. Ordinis una cum sequentibus aliis manuscriptis simul compactis non numeratis et ab ipso auctore manu propria conscriptis.

16. Dissertazione Accademica circa la Canonica ordinazione di Benedetto V.

17. Serie delle falsità contenute nella Storia del Probabilismo.

18. Informazione sopra l'affare della Bolla "Unigenitus".

19. Ad Regiam Celsitudinem Principis et Ducis Ebracensis Eminentissimum Cardinalem Henricum Episcopum Tusculanum eius secundae Synodi approbatio gratulatoria.

20. Esame del trattato Russo in favore dei Greci-Scismatici e dei dissidenti Polacchi.

21. De Costitutionibus FF. Erem. S. Augustini et duobus beatis viris Clemente Auximate et Augustino Novello emendatio et censura: edita in Analectis Augustinianis, Vol. I, pag. 109 et seqq.

22. Della buona fede dei Cittadini di Cesena, e di altri circonvicini popoli della Romagna nel contratto volgarmente detto Fittofranco, trattato giuridico-apologetico.

23. De Chaldeis Mesopotamiae et eorum liturgiis.

24. In novam editionem opuscolorum Cardinalis Laurentii Brancati a Laur nuncupati: "De praedestinatione, reprobatione et gratia Christi" praefatio.

25. Votum et censura super vita Ven. Servae Dei Veronicae Julianae.

26. Sul matrimonio degli straccioni e dei vagabondi. Votum eruditione magna refertum.

27. De virtutibus heroicis Ven. Servi Dei Martin de Porres.

28. Discussio miraculorum in causa beatificationis Ven. Iohannae Franciscae Fremiot de Chantal.

29. De virtutibus heroicis Ven. Servi Dei Johannis Leonardi.

30. De Virtutibus heroicis Ven. Servi Dei Johannis Baptistae Vitellii laici Fulginatensis.

31. De Virtutibus Ven. Servi Dei Johannis de Ribera.

32. De Miraculis quatuor Ven. Servi Dei Francisci Caroccioli.

33. De Virtutibus Ven. Servi Dei Pauli Cardinalis Buralis de Aretio.

34. De Virtutibus Ven. Servae Dei Johannae Mariae Bonomi.

35. De Miraculis tribus Ven. Servi Dei Josephi a Copertino.

36. De Virtutibus Ven. Servi Dei Andreae Hibenonii Ordinis Excalceatorum Sancti Francisci.

37. Epistolae duae, quarum una est A. A. Georgii, altera Iacobi Georgii Christiani Adleri in quibus nonnulla de Versionibus Sjriacis Novi Testamenti, simplice Philoxeniana et Hjerosolimitana examinatur. Afnia 1790 in 4°. Agitur hic vel maxime de antiquitate Codicis Sjriacis Bibliothecae Angelicae, quam P. Georgius ad annum aerae vulgaris 730 constituit.

38. Collectanea quaedam ad B. Iacobum Viterbiensem pertinentia a P. Georgio suppeditata. Habetur in Dissertatione Alexii Sjmachi Mazochii De Sanctorum Neapolitanae Ecclesiae Episcoporum cultu. Tomo II, p. 418. Quibus addenda sunt ea quae p. 162 adnot. 32 ex eodem proferuntur.

39. Epigramma latinum pro restituta valetudine Benedicti XIV quod habetur inter Arcadum Carmina ea occasione edita, nomen praefuit Doralbi Driasii, id est Philippi M. Pirelli, S. Concistorii Advocati, et Signaturae Auditoris, dein S. R. E. Cardinalis p. 47.

40. Inscriptio collocanda in aedibus Decuriorum Ariminensium in honorem Cl. Viri Iani Planci Ariminensis, sive Iohannis Bianchii. Edita est ante laudationem in anniversario funene Planci (auctore Philippo Lambellio) Caesenae 1776 in 4° (Item ad calcem alterius italicae laudationis: "Orazion funebre in lode di Monsignor Giovanni Bianchi, composta dal dottor Giampaolo Giovenardi) Venezia 1777 in 4°, p. LIV.