Pavia: battesimo di Agostino
GIULI - MONDI BENICTUS
Giuli - Mondi Fr. Benictus e Genestano primam axpexit lucem an. 1833. Die 3 iulii 1851 novitiatum, uti clericus, ingreditur, pietate ac in studiis sedulitate nobilissima relinquens exempla. An. 1859 fit Lector, petiitque Viterbium ut professorum studentiumque magistri munere fungeretur. An. 1861 Interamnam mittitur, et an. 1863 Viterbium revertitur. An. 1865, iam studiorum Regens, in munere Prioris et Parrochi in conventu Sancti Stephani Cavarum adsciscitur, atque anno 1869, die 26 aprilis per manus Assistentis Generalis Augustini Brigida, eius concivis, lauream magistralem obtinuit, missusque Coram Prior.
Inde an. 1880 in Capitulo Provinciali Diffinitor, et Nepesinae S. Petri ecclesiae Parrochus eligitur. Die 5 aprilis 1885, tempore quadragesimali, dum conciones ad populum Civitatis Castellanae haberet Ecclesiae sacramentis susceptis, pie moritur. Vir fuit humanis divinisque litteris egregie doctus, in umbone elegans disertusque, poeta facilis, claruit etiam quadam morum suavitate, agendi prudentia, animique candore. Egregium volumen poësum, a me perlectum in conventu Nepesino, ast nunc forsan deperditum, reliquit; itemque orationum volumen ms. Insuper edidit:
1. Sacre canzoni popolari in lode di Maria SS.ma per uso della gioventù. Roma, Tip. Guerra e Mirri, 1873, et quidam articuli editi in ephemeride v. La Campana di S. Pietro, an. 1878 inter quos sequentem, cui tit.: Tutti devono operare a vantaggio e difesa della Religione.
2. Il furto delle Sacre Braccia di S. Nicola da Tolentino - Canzone - a Sua Ecc. Ill.ma e Rev.ma Mons. Francesco Marinelli, Macerata 1884.