Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Gori Ioannes Baptista

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: GORI IOANNES BAPTISTA

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

GORI IOANNES BAPTISTA

 

 

 

Gori Fr. Ioannes Baptista, Romanus, S. Theol. Mag. an. 1598, ut Definitor Congregationis Dulceti sive Aprutii, interfuit capitulo generali Romae celebrato, atque in eo constitutus fuit revisor litterarum, electusque evasit Provincialis Romanae suae Provinciae. Hic dicitur ab Ossinger, p. 405: "vir in divinis Scripturis et SS. Patribus iugi studio exercitatus, nec non lingua tum ebraea, quam chaldaea instructus". Dicitur etiam eximius concionator. Circa an. 1612 adhuc vitam agebat, tipisque mandavit quae sequuntur:

1. Memoriale de gli Esercitii Spirituali per le persone contemplative nobili e povere. Venetia, presso l'Angelieri, 1592, 1 vol. in 8°. (Cfr. Bibliopolam Romanum Albertum Bocca, Catal., 247, n. 3062).

2. Quadragesimale in sacrosanta Evangelia tomi duo (in unum Vol. compacti) in quibus scripturales discursus exacte deducuntur. Venetiis, apud Io. Guerilium, 1612, in 4°. Noster Herrera T. I, p. 488 habet: "Ioan. Baptista Gori Romanus, S. T. M. an. 1609 Sermones quadragesimales tipis mandavit" et fortasse horum sermonum haec est prima editio. Fuit postea iterum recussum istud Quadragesimale, Venetiis, 1616, vol. 2, in 4°. (Cfr. Laudatum Bocca, Catal. 230, n. 1974).

3. De laudibus B. Virginis pro sabbatis quadragesimae Conciones VI, una cum concione de Annuntiatione eiusdem B. Mariae Virginis. Venetiis, 1612, sine dubio insertae in quadragesimale, quod an. 1680, in 8 editum etiam fuit, Coloniae sub hoc titulo: Cornucopiae Concionum sacrarum et moralium formatarum, sive Sermones supra cunctas ferias et Dominicas Quadragesimae, nec non insertis Sabati S. Deiparae encomiis consecratis, ac festis Pentecostes ac Venerabilis Sacramenti, Vol. II, in 8°. 

 

 

 

Referenze:

Elssius p. 406, et Maracci, Bibl. Mariana, Vol. I, p. 677