Pavia: battesimo di Agostino
GORINI ANTONIUS
Gorini Fr. Antonius, Florentinus, conventus S. Spiritus alumnus, vixit saec. XVII. An. 1640 erat ibidem Bibliothecarius; an. 1644 Prior conventus Montis S. Sabini; an. 1650 Pisis Prior coenobii S. Nicolai et S. Theologorum Fiorentino collegio fuit condecoratus. Post triennium, anno scilicet 1654 in Domino obiit. Varia scripsit pro sacrorum concionum materia, et ipsemet conciones elucubravit. Contexuit praeterea Catalogum illustrium virorum, qui scriptis et virtutibus laudatum S. Spiritus conventum condecorarunt. Collegit insuper manuscriptorum ac variarum eruditionum miscellanea complura, quibus adnotatur, aetatis suae tempus, nimirum anno 1640. Stabant eius scripta in S. Spiritus conventu, ex quo puto, tempore suppresionis Religiosorum Ordinum, in Status Archivum transivisse.
Referenze:
Lopez, Additamenta ad Crusenii Monasticon, T. II, p. 116