Pavia: battesimo di Agostino
GRAVAZZI AEGIDIUS
Gravazzi Fr. Aegidius, Rocchensis, Prov. Picenae, S. Theol. Mag., vir magnae diligentiae atque eruditionis, de republica litteraria optime meritus fuit. Anno 1582 erat Lector, sive praeceptor in coenobio S. Mariae de Horto. Propter eius humilitatem atque modestiam perparum scimus de eius vita. In publicam utilitatem sequentia praelo tradidit:
1. Sophologium nostri Iacobi Magni, an.1576.
2. Summa de exemplis et rerum similitudinibus locupletissima, Verbi Dei Concionatoribus, cunctisque librorum studiosis maximo usui futura, fratre Ioanne a S. Geminiano Ord. Praedic. auctore, nunc demum post omnes alias editiones diligenti cura a Magistro Aegidio Gravatio Rochensi Eremit. ab innumeris pene erroribus castigata et aucta. Venetiis, 1577 ex officina Damiani Zenarii in 4° et ibidem apud Dom. Ferreum, 1584 in 4°.
3. Canzone alla Cesarea Maestà dell'Imperatrice Maria d'Austria. In Venezia, l'an. 1581 in 4°, sine nom. impressoris.
4. Scolia in Doctrinale de triplici morte Ioannis Rauhlini. Venetiis, 1585, iuxta Ossinger, p. 414, an. 1584.
5. Aegidii Gravatii Rochensis Eremitani de oratione grammatica libellus. Venetiis, apud Marcum Desideratum ad signum Mauri 1581 in 8°.
Referenze:
Graziani, p. 9; Herrera T. I, p. 63; Elssius, p. 19; Torelli, T. VIII, p. 629; Vecchietti, Bibl. Picena, Vol. V, p. 141; Ios. Simler, in Epit. Bibl. Gesneri ampliata per Iac. Frisium, Tiguri, 1583, p. 10, qui affirmat Summam de exemplis editam etiam fuisse, Venetiis, an. 1584 apud Dominicum Ferreum in 4°