Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Gualdi Vincentius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: GUALDI VINCENTIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

GUALDI VINCENTIUS

 

 

 

Gualdi Fr. Vincentius, S. Theol. Mag., vir sanctissimus, in Arce Sinibalda die 22 sept. an. 1819 ortus, die 26 aprilis 1838 Genestani, ubi sub magisterio B. Stephani Bellesini, tyrocinium egerat, solemnia nuncupavit vota. Evasit inde professorum magister, Viterbii et Neapoli studiorum regens, plurium conventuum prior, Assistens et Commissarius Generalis, atque S. Augustini de Urbe parrochus, quod munus usque ad ultimum vitae terminum, quod accidit die 4 augusti 1904, gessit. Acri ingenio praeditus theologicis disciplinis, dum studeret et doceret, non parum excelluit, sed in scientia sanctorum magis emicuit. In verbi Dei praedicatione fervens et assiduus fuit: in spirituali animarum directione polluit dexteritate; virtutes omnes coluit, in orationibus dies ac noctes insumpsit. Haec et alia valde onorabilia de illo descripsit Rev.mus P. Rodriguez in suis litteris circularibus diei 7 aug. 1904 quae videri possunt in eius Registro 273. Ab eo extant:

1. De operibus sex Dierum ad mentem S. P. Augustini disputatio publica, quam habuit in Lucensi Ecclesia S. Augustini die 23 novembris, an. 1844, cathedram moderante P. Fr. Guilelmo Moschini, studiorum regente. Lucae typis Baroni, in 4°.

2. Il telefono ai sacri tabernacoli (opusculum anonymum), et alia, praesertim orationes quamplurimae diversis temporibus habitae quas mss. reliquit.