Pavia: battesimo di Agostino
GUIDELLO THADDAEUS
Guidello Fr. Thaddaeus, vocatus Perusinus, natus est in oppidulo, quod v. Gioiello ab incolis dicitur, absens nongentos circiter passus a maiori oppido (Monte S. Mariae) quod erat Marchionatus Borboniorum, qui plurimis ante annis ex Gallia in Hetruriam commigrarunt. Parentes habuit honestos, sed agrestes colonos ac pauperes. Favore eius patronorum puer ingenii perspicax, Perusiam ductus, inter nostrates adscriptus est. Quantum apud ipsos in litteris atque pietate profectum fecerit testantur auctores, qui illius merita celebrarunt, atque volumina quae posteritati commendavit. Frequens est in Registris Generalium illius mentio. In capitulo Neapolitano an. 1539 designatus theologiae studens in coenobio Romano, et die 10 iulii 1540 Patavium mittitur studentium magister. Mense iunio an. 1544 renuntiatur Lector, dieque 5 maii 1546 in sacra Theologia creatur Baccal. Anno 1556 erat in Academia Perusina publicus professor, die enim 11 aprilis Christophorus Patavinus ei scripsit, si publicam lecturam renueret, a se Regentis munere decoraturum, sin vero secus faceret, se nolle ipsum et Regentis et publici professoris munera exercere. Anno autem 1557 die 22 iunii coenobii Perusini Priorem agebat, simulque duobus post mensibus provinciae Vallis Spoleti Rectorem. Fuit postea ab an. 1558 ad an. 1563 Studii Romani Regens, usque dum videlicet missus fuit Tridentum, quo summopere claruit (ut fol. 127 inquit Iosephus Pamphilus eiusdem Thaddaei in monasteriis Patavino et Romano dialecticae, philosophiae et theologiae discipulus) in publico patrum, qui ad concilium oecumenicum convenerant, consessu, ubi vota dixit et in festo Ascensionis concionem babuit doctam et elegantem. An 1564 die 3 octobris, M. Aegidio de Valentibus Pisaurensi Procuratore Generali, post Ioannem Iacobum Barba ad munus Praefecti Sacrarii Apostolici evecto et Episcopo Sutrino nominato, praedictus Thaddaeus Guidellus, a Christophoro Patavino Procurator totius Ordinis institutus est, post aliquot coram patribus verba in eius commendationem de eiusdem egregia eruditione, bonarum disciplinarum peritia, diligentia et mirifica solertia. Hinc ipse sibi ad generalatum aperuit iter, et Christophorus Generalis, mortis proximus, illi religionem, cui ipse per decem et octo annos, temporibus satis aerumnosis praefuerat, valde commendans, eum Ordinis Augustiniani Vicarium Generalem instituit, eiusdemque disignationem, die 4 februarii an. 1569 Summus Pontifex approbavit. Postero anno in conventu Perusino habita sunt Comitia Generalia, ibique cum patres numero mille et centum quadraginta quatuor convenissent, unanimi consensu in Ordinis Generalem electus est, confirmatusque Romae eodem in munere die 22 maii 1575. In hoc capitulo editae fuerunt Ordinis Constitutiones correctae et a Summo Pontifice Gregorio XIII benedictae. Sodalitates Cincturatorum et S. Mariae de Consolatione Thaddaeus sua auctoritate univit, quam unionem confirmavit Gregorius XIII, ita ut nullum esset deinceps inter utramque discrimen, sodalibus cunctis indiscriminantim iisdem privilegiis et indulgentiis concessis. Cum in Galliam, atque Hispaniam profectus fuisset sacrae visitationis causa, tanta eum doctrinae atque sanctitatis fama praecedebat, ut tanta hominum multitudo ad eum excipiendum, et honoris gratia deducendum conflueret; ut non semel periculum adierit inter congratulationes et manuum oscula pereundi. Contigit hoc praesertim Matriti cum templum urbis primarium ingressus Deum adoraturus tanto illico concursus ad illum fuit eum adspectare, eique manus osculari cupientium, ut parum abfuerit quin intercluso spiritu animam exalaret, quod procul dubio evenisset, nisi milites clausis januis ruentem turbam continuissent. Romam cum rediisset, Gregorius XIII Episcopatum Perusinum Thaddaeo obtulit, quem tamen ille constanter recusavit. Sed quae est humanarum rerum vicissitudo? Quae fortunae ludibria? Postea quam non sine labore et fructu Ordinem lustrasset; quidam, et forsam ex filiis, quos ipse enutrierat et exaltaverat, spreverunt ipsum, eumque super ipsos regnare noluerunt; et orta ab aemulis procellosa tempestate, an. 1581, Capitulo Bononiae celebrato, cui praeerat Cardinalis Paleottus, exauthoratus est, et invito potius quam renuntianti successor datus est M. Franciscus, Dantinus Recanatensis. At Franciscus brevi defuncto, et eiecto postea M. Spirito Vicentino, eoque etiam viam universae carnis in dimidio fere dierum suorum ingresso, Thaddaeus fortunae ludos expertus, a Sixto V summo Pontifice ad Augustinianae navis gubernacula die 18 maii an. 1586 revocatur et Vicarius Generalis Apostolicus instituitur. Anno vero sequenti, M. Gregorio Petrochino de Montelparo, postea S. R. E. Cardinali, in supremum Ordinis magistrum electo, ipse ad cellae quietem reversus, sacrae scripturae in studio omni cogitatione curaque incubuit, ac die 8 iunui 1602 obviam exiit M. Hippolito Ravennati Ordinis Generalis Perusiam ingredienti. Tandem meritissimus Antistes debitum naturae persolvit Perusiae an. 1606, aetatis suae 95. Haec omnia fere ad verbum ex Herrera, T. II, p. 450 et ex Lanteri, E. S. A., Part. I, p. 307; et sui ingenii opera sunt haec:
1. Concio ad Sacrosanctum concilium Tridentinum, habita in festo Sanctissimae Ascensionis MDLXII. Brixiae ad instantiam Io. Baptistae Boxolae MDLIII. A Paulo Bidello Tridentino Phisico dicata Georgio Cornelio Tridentino Episcopo ac Florentini Ducis Nuntio. Edita etiam fuit Lovanii nec non in Labbei Concilia Sacrasanta, T. XIV, columna 1318 et seqq.
2. De triplici Convivio Tractatus ad Ill.mum et Rev.mum D. Augustinum de Castro Archiep. Braccarensem, in fine Explanationis in Isaiam Profetam. Perusiae, apud Vincentium Columbarium, 1598, in 4° et separatim, cui tamen accedit P. Hier. Narniensis Capucini De convivio sermo, Romae, 1603, in 4°. Ossinger citat editionem: Perusii, 1597.
3. Fr. Thaddaei Perusini Erem. D. Augustini, S. T. D. ex illustri Perusino Theologorum Collegio, Explanatio in Isaiam Profetam, 2 Tomis compraehensa, adiectis quibusdam discussionibus, ac digressionibus pro uberiori dictorum intelligentia, ad Sanctissimum D. N. Clementem VIII, addito opusculo de triplici Convivio. Perusiae, apud Vinc. Columbarium, 1598, 2 vol., in 4°.
4. Martirium S. Simeonis pueri Tridentini, impr.
5. Paraphrases in omnia opera S. P. Augustini.
6. Registrum litterarum eius Generalatus, ms. in Arch. Ordinis.
Referenze:
Pamphilus, ff. 123-29; Gratianus, p. 168; Herrera, T. II, p. 450; Torelli, Vol. VIII passim, sed praesertim p. 539; Elssius, p. 646; Oldoinus, in Atheneo Augusto, p. 312; Ossinger, p. 420; Hurter, Nom. Litt.,, T. I., p. 365; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 373; Vermiglioli, Bibliografia degli Scritt. Perugini, 1828, T. I, p. 234 in nota, et aliis