Pavia: battesimo di Agostino
GUIDETTI AMBROSIUS
Guidetti Fr. Ambrosius, Neapolitanus, S. Theol. Doctor, fuit insignis philosophus, theologus, et concionator. Extremum diem obiit Liburni die 3 ianuarii 1662, quinquagenario maior; ipse enim an. 1636 erat Neapoli studentium magister, in aetate videlicet 22 vel 23 annorum, et an. 1643, respondens, iam Lector et Bacc. Florentiae. Quid, fuerit, quidque egerit ex eius sepulcrali inscriptione colligitur, cuius tenoris est: "Ambrosio Genidetto, Neapolitano, Ord. Eremit. S. Augustini, S. Theol. Magistro ac inter Theologos Neapolitani Collegi Doctores cooptato animo, moribus, oratione, prudentia, sine fuco ingenuo, ingenio acri, celeri, ac solerti, multisque in Italia urbibus imprimis Melitae (an. 1645-47), Panormi, Genuae (an. 1647-49), Arimini (1650), Mediolani (1652), Neapoli (1653-55) Studiorum sui Ordinis praefecto meritissimo. In collimanda et collocanda adamussim veritate, sacrisque concionibus tum Romae, tum Neapoli in summo Deiparae Virgini annunciatae templo expressa, defensa, probata insigniter eximio testantibus egregiis a se scriptis in philosophia et theologia lucubrationibus, fato etiam teste Liburni anno reparatae salutis 1662, III Nonas Ian. secuto et Patres hujus coenobii regii in obsequium non sine lacrimis. D. D.". Anno antecedenti Provincialis Terrae Laboris electus fuerat. De illo scribit Ossinger, p. 420, quod multa monumenta philosophis ac theologis profutura reliquit, et sunt:
1. Ambrosi Guidetti, Neapolitani... Dialectica. Cod. 415 (D. 4. 3) Bibl. Angelicae de Urbe, in 4°, ff. 295.
2. Magistri Fr. Ambrosii Guidetti... Metaphisica. Cod. 165 (B. 6. 18) eiusdem Biblioth., in 4°, ff. 270. Expl.: "Anno D.ni 1706 iussu magistri Regentis Bellelli exaravit Fr. Antonius Loy a Callair, ut inter alia manuscripta sapientissimi Ambrosii Guidetti, in Bibliotheca Neapolitana coenobii S. Augustini haec et alia collocarentur". Aliud exemplar hujus operis Fratris Guidetti, et quidem saec. XVII, est in eadem Angelica Biblioth. in cod. 1152, chart, in 8°, ff. 158, ac inc. lib. 1, cap. I "Quoniam doctrinae ordinem", et expl. "Finis libri quarti decimi ac totius Metaphysicae cursus Anno Domini 1692 die 18 decembris". Subjicitur index librorum et capitum.
3. Fr. Ambrosii Guidetti... Physica. Cod. 166 (B. 6. 19) eiusdem Biblioth. chart. in 4°, pp. 1-324 et ff. 162-427. Constat 15 libris.
4. Tractatus Theologiae liber secundus, qui est de Deo; tertius, qui est de scientia Dei; et quartus, qui est de providentia Dei. De Christianae religionis liber primus; De Ideis; de Creatura spirituali; De Deo; de scientia divina; de Sacramentis in genere. Cod. 58 (A. 6. 16) chart. in 4°, ff. 371 eiusdem Biblioth., in qua reperitur etiam alter codex, nempe: 798 (Q. 7. 1) chart. in 4°, ff. 250, ut videtur autographus, in quo continentur eiusdem Guidetti Liber sextus Theologiae, qui est de homine, humanisque potentiis, humanisque actibus; et Liber septimus Theologiae, qui est de virtutibus, et vitiis, seu de bonitate et malitia humanorum actuum. Horum duorum librorum primus absolutus Neapoli die 7 febr. 1656, alter vero ita expl.: "Incepi hunc librum Neapoli sed invalescente contagiosa lue, quae vastitatem prope inclitae illi urbi et finitimis locis attulit, compulsus fui fuga mihi consulere, et Casertam me contuli, die 25 maii, ubi apud consanguineos meos Guidettos, Franciscum et Corneliam, Scipionis Guidetti patris mei patrucles hospitatus, merorem pereuntium consanguineorum, amicorum ac coeremitarum philosophiae studiis quae mihi fuerunt Exilii carites, praesidiumque fugae, librum absolvi die 26 augusti eiusdem anni 1656".
5. Fr. Ambrosii Guidetti opuscula varia Prioribus Generalibus sui temporis, Praeludia ad certamina scholastica, Orationes ad fratres, vel pro studiis auspicandis, Epistolae, carmina latina et italica etc., asservantur in Cod. 748 (Q. 5. 24) in 8°, ff. 193 eiusdem Bibl. Angelicae, pro historia Ordinis saec. XVII magni faciendo.
6. Oratio in electione Ducis Genuensis Habita, ms.
7. Apologia pro suis thesibus in quemdam detractorem an. 1653. Ms. in 8°, pp. 74 asservatum in Archiv. Ordinis ad S. Monicae. Alia eiusdem Guidetti Neapoli in suis Bibliothecis certe reperiri debebant.
Referenze:
Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 122. Memoratur insuper a Nicolao Toppio, Henningo Wite, et Christiano Jöcher in Lexico eruditorum, T. II, col. 1262