Pavia: battesimo di Agostino
HORANUS NICOLAUS
Horanus alias Horinus Fr. Nicolaus, Cremonensis, S. Theol. Doctor, et vir magnae eruditionis, non minus vitae probitate, quam eloquentiae laude floruit. Vivebat circa an. 1624. Ex eius ingenio extant:
1. Conciones triginta de Apostasia Iudae proditoris. Antuerpiae, 1611, in 8°.
2. Exilium generis humani concionibus adventualibus explicatum, quibus misericordia et veritas Dei erga primos parentes et eorum posteros elucescit. Antuerpiae, 1615, in 8°.
3. Beniamim Evangelicus, seu conciones de conversione S. Pauli in quadragesima habitae. Antuerpiae, 1625, in 8°.
4. De communicatione idiomatum in Christo Magistri Nicolai Ord. Erem. S. Augustini. Opus quod ms. Cremonae extabat. Iuxta Possevinum in Apparatu Sacro; T. III, in Appendice.
Referenze:
Herrera, T. II, p. 193; Elssius, p. 515; Ossinger, p. 455; et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 439.