Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Iacobus a S. Felice

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: IACOBUS A S. FELICE

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

IACOBUS A S. FELICE

 

 

 

Iacobus a S. Felice a P. Coelestino Tani p. 106, de Pignano dictus, ab Herrera vero, T. I, p. 414, in oppido Montis Cassiani natus, fuit Congregationis Excalceatorum Italiae fortunata sobolis. De eo R. P. Arsenius de Ascensione, eiusdem Congregationis alumnus, Definitor Generalis atque Prior Monasterii Romani S. Nicolai, in vita Ven. P. Ioannis de S. Guillelmo lib. I, cap. 10, refert illum in coenobio S. Felicis de Iano Congregationis Perusinae tyrocinium egisse sub magisterio ipsius Ven. Ioannis; et iam Diaconum, dum Pisis sacrae theologiae operam daret, audita nova reformatione excalceatorum Italiae a Clemente VIII approbata, et a Ven. patribus Andrea Diaz Hispano, et Andrea de S. Iacopo Neapolitano instituta, an. 1599 rigido illo instituto nomen dedisse.

In ea postea in virtutibus multum profecit et per sex annos, ab anno scilicet 1609 ad annum 1615 in Procuratorem Generalem fuit electus. Inde Vicarius Generalis evasit, atque fuit, ut praefatus Tani "monasticae disciplinae magister, quam verbis simul et opere constanter propugnavit, ac magna in rebus agendis dexteritate et prudentia ornatus". Pro incremento suae Congregationis multa sustinuit. Obiit cum Sanctitatis odore, in castro S. Angeli a Fasanella die 6 octobris anno 1616. Scripsit: Il vero religioso in ritiro, ms. 

 

 

 

Referenze:

Tani, p. 106 a quo haec accepimus