Pavia: battesimo di Agostino
JGNATIUS A CRUCE
Ignatius a Cruce, Castellanetae in Salentinis ortus, 14 annos tantum natus, Neapoli in coenobio S. Mariae Veritatis nostrae Congregationis Discalceat. receptus atque educatus, vir clarissimus evasit tum ob philosophicam atque theologicam scientiam, tum propter miram eius eloquentiam. Per annos quadraginta et amplius hic illic divini verbi preconem egit, et quidem magno cum fidelium animarum fructu. "Hinc in quamcumque Italiae urbem, ait ex Carpassio Coelestinus Tani, Commentaria cit., pag. 102, concionaturus adveniebat, statim principes, quosque cives et maxime doctiores amicitiae foedere sibi obligabat, ut Mutinae Ludovicum Antonium Muratorium, Brixiae Quirinum Archiep. et Cardinalem, Romae vero praestantissimos Cardinales, Passionaeum, Albanum, Marefuscum, valentes utrosque, a quibus cum praesens dilectus est plurimum, tum absens frequenti et familiari litterarum consuetudine salutatus, at Neapoli quandiu vixit insignium litteris virorum propre omnium sui temporis amicitiam sibi omni officiorum genere conciliavit.... Charissimus etiam fuit Petro Leopoldo Magno Hetruriae Duci, Carolo Emmanueli, Sardiniae Regi, et Benedicto XIV; et quum tot sibi amicos et auctaritate et opibus florentes sibi devinxisset numquam tamen eorum gratia ad occupandos ecclesiasticos honores sive palam, sive per sequestres usus est, solitus identidem amicis dicere: suam sibi cellulam, ut erat libris refertam, quovis vel amplissimo ac splendidissimo Episcopio esse augustiorem. Professor qui in Universitate Neapolitana reliquis antecellit creatus fuit, et dum theologiam docebat, mathesi, linguae graecae, hebraicae atque poesi operam navabat, e quibus sane studiis Romae, Florentiae et Neapoli haud paucos ab aliis Academiarum sociis in suis carminibus solutisque orationibus recitandis retulit plausus. Pluries Provincialis fuit provinciae Neapolitanae, postea Visitator Generalis et tandem suae Congreg. Procurator Generalis, quo quidem munere recte religioseque perfunctus, in vitam transivit immortalem an. 1784. Typis edidit:
1. Dissertazione del numero settenario dei Sacramenti contra del P. Courayer, recitata in Napoli nell'accademia della storia ecclesistica addì 19 novembre 1748 alla presenza del Card. Spinelli. Venezia, typ. Occhi, 1756, inter opuscula edita a Calogerà. Vol. 53, p. 227 et seqq.
2. Prediche quaresimali, Napoli, 1842, vol. 2 in 8°.
3. Orazioni Sacre; extant nella raccolta di Panegirici recitati da diversi PP. Agost. Scalzi, Decade III, IV ed VIII, Venezia 1745, ed in Napoli 1849, vol. 3, in 8°.
4. Revelatae Religionis Vindiciae, Neapoli, 1772, 1 vol. in 4°.
5. De Deo gratiae auctore, praelectiones theologicae dogmaticae. Neapoli, 1782, 1 vol. in 4°.
6. De veritate religionis christianae, Tomi 2.
7. Meditazioni sopra la passione di Gesù Cristo per santificare il tempo del Carnevale, composte e divise in cinque tridui. Roma, Monaldi, 1839.
Referenze:
Lanteri, T. III, p. 439 et Hurter, Nomencl. Lit., T. V., col. 260