Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Laurentius a S. Francisca

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: LAURENTIUS A S. FRANCISCA

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

LAURENTIUS A S. FRANCISCA

 

 

 

Laurentius a S. Francisca, Romanus, in saeculo Nicolaus Greuter, in parocchia S. Mariae de Populo Urbis die 4 decembr. an. 1658 ortus, atque die 16 aprilis 1671 inter nostrates Discalceatos per solemnem professionem adscitus, hebraicae, arabicae, graecae aliarumque linguarum peritus, atque S. Theol. Lector, adeo excelluit eloquentia pergami (teste Ugullo, T. VII, col. 874, ubi tamen dicitur Laurentius Breattyter de Corvinis), ut eloquentissimi verbi Dei declamatoris nomen adeptus fuerit. Sexdecim annos in nobilioribus Italiae civitatibus quadragesimales conciones habuit. Fuit insuper suae congregationis commissarius generalis, pluries provincialis, censor Magistri Sacri Palatii Apostolici, publicus S. Scripturae interpres, consultor universalis Inquisitionis, Magni Hetruriae Ducis theologus, ac tandem Episcopus Vestarum in Apulia, ad quam sedem evectus fuit die 21 novembris 1697 ab Innocentio XII. Quinquennio sui Episcopatus non peracto rebus humanis exemptus fuit die 14 iulii an. 1701. Dicitur ultimo suae vitae tempore, iubente eodem Pontifice Innocentio XII ad monachos Silvestrinos Ordinis S. Benedicti ipsum translatum fuisse. Scripsit quae sequuntur, videlicet:

1. Sacrum theatrum bibliorum in quo exponuntur commentaria litteralia, et moralia nec non sexaginta sacra dubia in quolibet Capitulo; et omnia per SS. Patrum doctrinam elucidantur. Venetiis, Tivani, 1690, Tom. 2, Vol. I, in fol.

2. Apocalisse discifrata et esposta con dubii morali in 23 letioni nella famosa cattedrale di Spoleto, metropoli dell'Umbria nel 1689 ed in Venetia nella quaresima del 1690. Venezia, Tivani, 1690, in fol.

3. Theologia scholastica.

4. L'idea del monachismo.

5. Convito del divino amore.

6. Il fasto delle glorie Grimane.

7. Lo studente reso prattico in ogni sorta di scienze. 8. Li sacri momenti dell'anima.

 

 

 

Referenze:

Tani, Commentaria cit., p. 129, et Hurter, Nomenclator, T. IV (1910) col. 459, nec non Lanteri, Eremi Sacrae, cit., Part. I, p. 254