Pavia: battesimo di Agostino
LAZZERINI SCIPIO
Lazzerini Fr. Scipio, Anconitanus, S. Theol. Mag. floruit saec. XVII. Ortum habuit an. 1641 et tempore generalatus Mag. Petri Lanfranconi extitit Ordinis Secretarius, a quo munere cessavit an. 1667, quo interfuit capitulo generali romano ut Discretus Provinciae Calabriae Ulterioris. An. 1673 propositus fuit tertio loco in provincialem Picenum, et ut Defìnitor suae Marchiae Anconitanae provinciae an. 1679 adstitit alio capitulo generali etiam Romae celebrato. Musicae artem excoluit, et a Vecchietti, Bibl. Picena, Vol. V, p. 275 nec non ab Astengo, Musici Agostiniani, p. 26-21, referentur sequentia eius opera:
1. Mottetti a 2 e 3 v. (Oper. I), Ancona presso Claudio Percimeneo, 1674, in 4°.
2. Mottetti a 3 e 4 v. (Oper. II), Anconae apud eumdem, 1674.
3. Salmi vespertini a 3 e 5 v. e 2 violini, Ancona, Percimeneo, 1675. Nuncupantur Principi I. B. Pamphili. In Bononiensi musico lyceo asservantur eiusdem Lazzarini ms. sequentia alia opera, nempe:
a) Missa a 8 v.;
b) alia Missa a 8 v. Quem dicunt homines;
c) Missa 4 vocibus pro defunctis;
d) Ave Maris Stella a 4 e 8 v.;
e) O gloriosa Virginum, sine organo;
f) Pange lingua, 5 Vocibus.