Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Legge Livius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: LEGGE LIVIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

LEGGE LIVIUS

 

 

 

Legge Fr. Livius, Venetus, S. Theol. Mag., floruit saec. XVI labente, fuitque vir ut ait Ossinger (p. 509), qui probitati vitae bonarum artium studium coniunxit. Anno 1581 quoddam opus a se conscriptum imprimendi facultatem a R.mo Ordinis Praesule expostulaverat, sed sub die 11 novembris eiusdem anni iste hanc facultatem negavit quia a se illud nondum visum fuerat. {Cfr. Analecta Aug., Vol. X, p. 61). Noster autem Herrera, T. II, p, 22, habet quod Magister Livius, die 26 martii 1588 facultatem obtinuerit opus casuum conscentiae ab ipso elaboratum in lucem edendi. Erat istud opus idem ac illud de quo supra vel diversum? Nescimus. Postea deputatus fuit ad correctionem operis, cui titulus lingua italica: I Capricci del Bottaio di Giambattista Celli, Accademico Fiorentino, ne' quali sotto dieci ragionamenti morali tra il corpo e l'anima si discorre di quanto dee operare l'uomo per vivere sempre felice, quieto e contento. Opera corretta dal P. M. Livio Legge, Teologo deputato dell'Ordine di S. Agostino.

In Venezia per Marco degli Alberti, 1605, in 8°.

Ab eius sedulitate edita etiam fuit: Topica Iuris sive Loci Argumentorum Legales auctore D. Nicolao Everardo a Midelburgo summa diligentia recogniti, et non parvo labore emendati a R. P. M. Livio a Lege Veneto Augustiniano. Venetiis, 1587 apud haeredes Alexandri Griphi, vol. 1 in 8°. In codice 762 Bibl. Angelicae Urbis, ff. 16-24 asservatur quaedam eiusdem Livii Veneti epistola ad Hieronymum Seripandum.

 

 

 

Referenze:

Fontanini in Biblioteca dell'eloquenza Italiana, T. II, p. 187