Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Leoni Felix

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: LEONE FELIX

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

LEONE FELIX

 

 

 

Leoni Fr. Felix, S. Theol. Mag. et Ordinis Prior Generalis, primam aspexit lucem Iuvenatii in Apulia die 14 iulii 1677, qui ab ineunte aetate Augustinianae Farniliae nomen dedit, ac studiis aeque ac bonis moribus semper intentus, senilem, adhuc imberbis, animi maturitatem ostendere vivus est. Peracto deinceps magna cum sui laude studiorum curriculo, ac Regens renuntiatus, hoc munus in scholis Civitatis Ducalis, Eugubii, Genuae, Mediolani, Bononiae, Neapolis, ac tandem Romae non sine Ordinis honore, iuvenumque progressu, exercuit. Plures hoc tempore elucubravit Theologicos Tractatus, in studentium ac Magistrorum commodum, suae mentis aciem, doctrinaeque profunditatem in eis ostendens, quos tamen typis evulgare noluit. Aequum fuit igitur, ut tanto labore, talique viro digna merces rependeretur. Fuit itaque Assistens Italiae, Procurator Generalis ac tandem in Capitulo Ariminensi an. 1739 celebrato, Prior Generalis electus. In hac totius Ordinis praefectura talem prudentiam, dexteritatem, zelum, consiliumque tale usus est ut regularem disciplinam in Ordine refloruerit. Ad praefecturam insuper Angelicae Bibliothecae an. 1742 evectus fuit; ast sui regiminis transacto sexennio, dum quieti ac studiis reliquos vitae dies insumere exoptaret, Benedictus XIV, cui tanti viri probitas ac doctrina innotuerat, die 19 iulii 1745 Abellinensem et Frequentinum Episcopum eum elegit. Vix Pontificali dignitate initiatus, oculos animumque convertit non quidem ad eiusdem fastigium, sed ad onus et officium, quod totis viribus rite adimplere sategit; omnibus seipsum praebens exemplum bonorum operum. Ad componendos ecclesiasticorum mores Synodum diocesanam coegit, qua magnam suis ecclesiis utilitatem attulit, sibique famam immortalem comparavit. Aetatis suae an. 77 agens, reparandae valetudinis causa ad Isclana balnea navigavit, ibique apud nostrates piam sanctamque mortem oppetiit die 9 iulii 1754. Reliquit ms. praeter memoratos Theologicos tractatus, etiam Litterarum Regesta suorum officiorum Procuratoris et Prioris Generalis quae in fol. asservantur in Archivo Ordinis, nec non Acta praememoratae Synodi. 

 

 

 

Referenze:

Lanteri, Erem. Sacr. Aug., Part. I, p. 12 ex Resgestro Litt. 197, p. 38 Generalis Vasquez