Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Lippici Dominicus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: LIPPICI DOMINICUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

LIPPICI DOMINICUS

 

 

 

Lippici Fr. Dominicus de Suriano, Sacrae Theol. M., atque Ordinis Generalis, die 23 dec. 1747 ortus, vir fuit pientissimus, et coenobii Genestanensis, quo die 5 ianuarii 1817 mortalem hanc vitam clausit, filius et decus. Sub Generali Bellesinio an. 1792 electus fuit Ordinis Secretanius, die 11 aprilis Procurator Generalis et a Pio VI paulo post Generalis Vicarius. Praefuit multa cum prudentia temporibus summae violentiae et perturbationum. Reliquit: Vita di S. Nicola da Tolentino, in Roma 1790, una cum Settenario per implorare il patrocinio del glorioso taumaturgo e protettore della Santa Chiesa S. Nicola da Tolentino a pro dei vivi e de' morti. Haec septenariae preces iterum impressae fuerunt: Roma, Tipogr., Casaletti, an. 1800. In Archivo Ordinis autem asservantur eius Litterarum Regesta. 

 

 

 

Referenze:

Lanteri, Eremi Sacrae, Part. I. pp. 334-337, et eiusdem Postr. Saec. Sex, Vol. III, p. 416