Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Lolli De' Mandestri

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: LOLLI DE MANDESTRI

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

LOLLI DE MANDESTRI ANSELMUS

 

 

 

Lolli de' Mandestri Fr. Anselmus, alias de Montefalco appellatus, nostro Augustiniano Ordini nomen dedit an. 1447. Dicitur ab Elssio, p. 66: "vir sane memorandus et doctissimus". Alumnus fuit nostratis Ilicetanae Congregationis, cuius etiam an. 1479 Vicarius gen. evasit, ac postea, anno scilicet 1485, totius Augustinianae Religionis ab Innocentio VIII clavum accepit. Tandem anno 1486 die 14 maii Senis in Tuscia Prior Generalis eligitur, atque inde Romae confirmatur die 22 iunii 1491. Senis attamen infirmitatibus debilitatus, annuente Summo Pontifice, Generalatum dimisit an. 1496, quo in pace moriturus in coenobium S. Mariae de Populo se recepit; ibique anno insequenti die 7 septembris obdormivit in Domino annos natus 73. Eius corpus, iuxta ipsius voluntatem an. 1518 iussu Gen. Aegidii Viterbiensis Ilicetum translatum fuit. Haec de illo inter vivos agente Coranus scripsit: "Magister Anselmus de Montefalco, homo quidem et sanctimonia, et scientia clarus: hic cautus tum in legendo, tum in disputando est: scripta sua, et ut opinor multa, nondum in apertum duxit". Refert Iacobillus, Bibl. Umbriae, p. 54 illum multos libros vario genere scripsisse, sed non edidisse, praesertim contra Ioannem Mirandulanum, quem conviciit. Nostrates eidem tribuunt sequentia:

1. Commentaria in Cantica, quae, Carolo Sigonio dictante, typis prodiisse dicuntur.

2. Primordia Congregationis Lombardiae; in his tractat de origine, progressu, humilitate, innocentia hujus Congregationis suo tempore. Dein agit de caeromoniis chori et Ecclesiae, in fine recenset Beatos, et magnos servos Dei, qui in hac Congregatione defuncti sunt.

3. Regestum Litterarum sui Generalatus, asservatum in Archivo Ordinis; atque Epistolae quamplurimae, quarum una authographa Friburgi Brisgoviae ad Ioannem Hentheler Provincialem (cfr. Hohn, f. 123). 

 

 

 

Referenze:

Pamphilus, f. 93; Herrera, T. I, p. 18; Gratianus, p. 33; Torelli, T. VII. p. 494; Ossinger, p. 603; Schier, Cod. 353, Bibl. Angelicae, p. 287; Lanteri, Postr. Saec Sex R. A., T. II, p. 30 et Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 292, et Hurter, Nomenclator Lit., T. II, (1906), col. 1033