Pavia: battesimo di Agostino
LUCCHESI DOMINICUS
Lucchesi Fr. Dominicus, Lucensis, Sacrae Theol. Mag., atque in Romano S. Augustini templo S. Scripturae explanator, vir fuit incredibili eloquentia praeditus ita ut ipso Romae e pergamo ad populum verba faciente oporteret a militibus ianuas custodiri ad nimiam multitudinis stipulationem impediendam. An. 1819, die 9 dec. fìt socius Romanae Acad. Religionis Catholicae. Magno omnium dolore immaturam mortem oppetiit ad Centumcellas, quo reparandae valetudinis causa se contulerat, vix quadragenarius, an. 1822. Non semel in Basilica S. Petri conciones summo cum plausu recitavit. Impressum reliquit eruditum sui ingenii monumentum:
1. Il Principe d'Isocrate, traduzione dal greco con annotazioni.
2. Poesie varie di Fr. Domenico Lucchesi. In tres partes distinguuntur, i. e. variae, iocosae et sacrae. In fine habetur oda latina, in laude B. Clarae a Montefalco, in cuius calce legitur: "Stampato a Spoleti per l'ufficio di S. Chiara". Reperiuntur in cod. 253 (C. 4. 30), chart. in 8°, ff. 158, saec. XIX, Bibl. Angelicae Urbis. Eius explanationes in Sacram Scripturam et Quadragesimales Orationes, quas idem Fr. Dominicus certe conscripsit, ubinam reperiantur explorare non valui. Ita fere ex nostrate Lanteri, Postr. Saec. Sex, Vol. III, p. 256 et ex Catalogo Narducciano Bibl. Angelicae, p. 144. Notizia autem del P. Domenico Lucchesi Eremita Agostiniano habetur in Misc. KK. 3. 7, eiusdem Bibl. Angelicae