Pavia: battesimo di Agostino
LUCCHINI PAULUS
Lucchini Fr. Paulus, (secundus) Pisauriensis, undeviginti annos natus nostro Erem. Ordini nomen dedit. Iuvenis bona indole, atque perspicaci ingenio praeditus tam in virtutibus quam in scientiis apud Ordinem mirum in modum profecit. An. 1614 erat Firmi studens logicae et anno sequenti Anconae; anno vero 1616, iam sacerdos, erat Papiae, inde anno 1618 Mediolani usque dum per consuetos gradus Regentis munus adeptus est, studiosam Augustinianam juventutem docens Venetiis, Tarvisii, Firmi, Bononiae, Senis, Florentiae atque Romae. Cum iam antea Picenam Provinciam magna cum laude administrasset, ab illius regimine non cessavit nisi postquam in Capitulo gen. Romae an. 1649, die 24 maii electus fuit Procurator generalis.
Inde Sacrarum litterarum cathedram in Romano Archigymnasio moderatus est, atque S. Inquisitionis consultorem cum plausu egit. Dicitur fuisse eximius verbi Dei praeco, in ecclesiasticis disciplinis egregie versatus, in evolvendis Sacrae Scripturae Sanctorumque Patrum voluminibus assiduus, in disputando acutus, in iudicando gravis, virorum litteratorum amans, atque singulari pietate, modestia, urbanitate, munificentia erga pauperes, morumque integritate praeditus. Nil mirum ergo si in capitulo generali sequenti, an. scilicet 1655, concorditer, magno applausu et gaudio totius Ordinis electus fuerit in Priorem generalem, ac postea in visitatione Provinciarum Italiae, Galliae, Belgi et Hispaniae honoratus fuerit a populis, principibus et regibus. Sui muneris sexennio expleto, atque ab eo munere obsolutus, in patria inter suos confratres sese recepit, atque inibi hujus mortalis vitae cursum confecit die 14 martii an. 1664 aetatis suae 66. Quae scripsit sunt sequentia:
1. Eius ut Procuratoris et Generalis Regesta quae ms. asservantur in archivo Ordinis.
2. Methodus Capitulorum ac Congregationum Ord. Erem. D. Augustini, sive Praxis universalis de gestis capitularibus Augustinianis compendiose distributa. Romae, ex typ. Mancini, 1664 in 4°.
3. Methodus visitationis faciendae per Rev.mum P. Generalem. Ibidem.
Referenze:
Orat. fun. Francisci Macedo, typis edit., et Lanteri, Eremi sacrae Aug., Parte I, p. 317, a quo haec fere omnia accepimus. In codice tandem N. 137, f. 57 Bibl. Oliverianae habetur : Ortus, gesta et merita Rev.mi Pauli Luchini, Augustinianae Religionis olim Generalis; anno Domini 1672